Bernoulli, Johann I an Pflug, Christoph (1721.01.18)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Pflug, Christoph |
Ort | Basel |
Datum | 1721.01.18 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.14-15 |
Fussnote |
Viro Reverendo et Clarissimo
Christophoro Pflug
S. P. D.
Johannes Bernoulli
Ne quaeso attribuas meae ignaviae aut negligentiae quod tum sero respondeam ad humanissimas Tuas litteras VI idus Augusti superioris anni datas:[1] silentii causa fuit partim litterarum tuarum longa in itinere mora, partim etiam et quidem praecipue Pictoris qui tabulas quas mitto delineavit cunctatio et tarditas.[2] Quod attinet ad machinam terris compendiose arandis aptam, cujus typus VIII octobr. 1719 hic Basileae spectatui fuit expositus: scire te volo Machinam ipsam nondum effectui esse traditam multo minus de ea hactenus periculum factum; Qui typum hunc in parva forma construxit est Musivarius mediocris ingenii Artifex, cui prima machinae hujus inventio non debetur; nam ut ex autopsia habet est imitatio mera alterius illius machinae, cujus mentionem facis, a Marchesio Borrij Mediolanensi excogitatae; neque dubito hanc esse eandem illam quae Hagae Comitum, ut ais, aeri incisa per Henricum Sauzet luci publicae fuit exposita.[3] Cum domesticus quidam praefati Marchesii Borrij ex Italia veniens hac transiret secundo Rheno in Belgicam iturus ad Dominum suum, me convenit monstravitque Borreanas tabulas atque descriptionem totius artificii simul rogans ut sibi aditum procurarem ad Magistratum nostrum cui utilissimam quam jactabat inventionem offerret speretque praemium inde sibi cessurum: equidem pro eo feci quod potui, sed Proceres nostri rerum novarum haud valde curiosi eum spe sua deceptum dimiserunt. Interim Musivarius noster nescio quo pacto ab eo expiscatus inventi communicationem, de quo nunc ipse mirum quantum gloriatur nec nisi magno pretio secretum vendere vult pro more scilicet hujusmodi hominum, nescius forsan me compotem esse totius mysterii. Dedit namque Italus mihi omnes ad machinam spectantes Tabulas cum ipsa descriptione continens fabricam et usum machinae, videntur tabulae fuisse aeri incisae in Italia atque eaedem postmodum recusae Hagae Comitum per Sauzet; de quibus autem cum diu multumque ut quereris frustra percontatus nihil resciscere potueris. Gratum Tibi me facturum putavi, si figuras omnes per peritum Pictorem ex originali accurate delineari curarem atque tibi una cum descriptione Italica transmitterem, quod ergo ut vides nunc facio, nihil magis in votis habens quam ut cuivis viro honesto quum et universo generi Humano aliqua in re tenui mea opella utilis esse possim. Quocirca ardentissime voveo, ut quod tam liberaliter impertio artificium, Tu ad perfectionem et ad publicam utilitatem perducere valeas. Hoc si praestiteris, ego me meum consecutum scopum esse arbitrabor. Vale Vir Reverende mihique favere perge.
Dabam Basileae a. d. XV Kal. Febr. MDCCXXI.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz