Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1719.04.05)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1719.04.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.157 |
Fussnote |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Joh. Burchardo Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Fasciculus iste Celeb. Wolfio inscriptus continet schediasmata aliquot argumenti varii, quae ubi legerit et publica luce dignas aestimaverit ad Te remittet Actis Vestris inserenda,[1] cura quaeso ut emendate prodeant praesertim calculi Analytici. Quae dedimus responsi loco ad provocationem Thrasonis cujusdam Angli, atque solutiones problematum ab alio itidem Anglo Geometri non Anglis propositorum, inservient ut spero haud parum ad defensionem nominis Germanici, cui ab aliquo jam tempore, ut nosti, in re Mathematica proterve insultarunt Angli nonnulli qui intolerabili arrogantia caeteras omnes Nationes prae se contemnunt. En Tibi quoque duo exemplaria de Phosphoro meo Mercuriali,[2] rogo ut alterum mittas cum occasio se obtulerit Vitebergam ad Cl. Weidlerum Math. P. Quia vero hujus aliorumque opiniones mihi non semper faventes in Actis Vestris recensitae sunt, nescio an non e re esset, aliquid ex hac dissertatione excerpere atque in Acta referre, quae ad clariorem inventi mei explicationem conducere videbuntur. In hunc finem rogavi Cl. Wolfium ut quas legendo faciet notas Vobis transmittere dignetur.
Debemus adhuc pretium Actorum a Mense Majo 1717 usque ad Sept. 1718 duarumque posteriorum sectionum Supplem. Tom. VI hucusque enim illa accepimus. Quare rogo ut sequentia, sicuti hactenus factitatum, in duplo mittas; poterunt tradi eidem Amico qui haec ad Te defert, quique recepit se Tibi soluturum pecuniam pro transmissis et transmittendis. Gratum esset si quotiescunque invenias commodam aliquam occasionem, mihi mitteres quae tum de novo prodierint, maxime vero si quid in iis fuerit, quod e re nostra esset, ut quantocyus ad notitiam meam perveniret. Interim Vale Vir Amplissime, et me quod facis amare perge.
Dabam Basileae a. d. 5 Aprilis MDCCXIX.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz