Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1719.01.06)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:34 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1719.01.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.46*
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro longe Celeberrimo atque Excellentissimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Postremas Tuas litteras praeterita aestate ad me datas et circa finem Sept. mihi redditas laetus accepi, quod Te bene valere mihique porro favere ex iis intellexerim. Maturius quidem hasce dare constitueram mecum, sed accumulati labores academici quos gemina Professio mihi accersit utpote qui quinque singulis diebus horas mihi absumunt, et frequentissimi Professorum Conventus quos variae procellae Academiae quietem nonnihil turbantes deposcunt parum aut nihil fere temporis mihi studiisque meis relinquunt, manumque hucusque a scribenda hac epistola retraxerunt. Sed auspicia hujus in quem modo ingressi sumus anni de officio meo me denuo monent. Haec anni auspicia si fortunata fuerunt quod opto, gratulor, Deumque precor ut talia Tibi Tuisque omnibus saepius omnibusque corporis et animi bonis cumulatissima redeant. Gratias deinde, quas debeo, maximas ago pro benevolo Tuo voto quo novam meam spartam physicam condecorare voluisti; Deusque id ratum habere velit, Teque ad ornamentum Rei mathematicae solidiorisque Philosophiae natum quam Diutissime sospitem servet.

Negotium Groninganum etiamnunc silet et Tecum arbitror Proceres ill[i]us Academiae alio cogitationes suas convertisse quam ut Philosophum accersant, interim Wittichius quem Magistratus Civitatis elegerat et in quem Ordines Omlandorum consentire nolebant, Leidensem stationem nactus est quae per Bernardi decessum vacaverat per breve tempus. Audisse mihi videor Cl. Filium Tuum propositum esse cum quodam alio qui vacanti Professioni Philosophiae in Academia Duisburgensi praeficiatur, sed nihil deinceps ea de re amplius audivi, vehementer opto ut Curatores Academiae hujus Duisburgensis Dn. Filium eligant, nam praeterquam quod Civitas in confiniis sit Belgii adeo ut in Batavicis Universitatibus cito inclarescere possit, non contemnenda est Duisburgiana statio.

File icon keinbild.gif Gratias habeo maximas pro solutione ejusque demonstratione circa Problema de invenienda curva indefinitae quadraturae incapace quae tot, quot libuerit habeat spatia absolute quadrabilia. Perplacet Tua methodus quae sane perelegans est et generalis: nam ut dicis, loco lineae rectae assumi potest Parabola imo alia quaecunque curva ut mihi saltem videtur. Mea methodus supponit calculum infinitesimalem quo Tua non eget, sed ex hoc saltem capite non videbitur contemnenda quod curvas praebeat quarum quadratura indefinita pendet a quadratura curvae cujuscunque non quadrabilis et tamen tot spatia quadrabilia admittat quod libuerit. Curiosum esset problema si quis inveniret curvas indefinite non rectificabiles quae tamen, quot libuerit, arcus habeant absolute rectificabiles; imo hoc problema curiosum magis evaderet si curvae algebraicae hac indole praeditae investigarentur nec difficultate carere videtur etsi fortasse solutu non est prorsus impossibile.

Video ex literis Tuis Te aegre ferre quod schediasma meum de Isoperimetris statim post primam partem Tui schediasmatis in Actis comparuerit et demum sequente Mensi Februario altera Tui pars publicata sit, sed scias velim id citra meam culpam factum; Rogatus misi meam solutionem sed non petii ut ea publicaretur antequam Totum Tuum schediasma editum esset, et sane contentus fuissem si meum mensi Februario insertum fuisset cum brevi monitione id ad Acta missum fuisse priusquam Januarius impressus esset, hac enim cautela opus fuisset alioqui unusquisque falso cogitasset meam solutionem ex Tua formatam fuisse. Hoc Tu ipse suspicaris ego tamen mihi sum conscius me eam jam habuisse cum adhuc in Italia agerem quemadmodum jure jurando id saltem probare possem praeter testimonium Checcotii, et ni fallor ipsius Ill. Abbatis Conti, uno verbo tam certum est quam quod certissimum me methodum quam in Actis tradidi pro solutione problematum Isoperimetricorum jam in Italia habuisse; et obstupui postea quod Tua solutio quam brevissimam esse et simplicissimam a Cl. Wolfio antea narratum acceperam eo ipso fundamento niteretur quo mea. Quod is me ad communicationem meae solutionis me hortatus sit ex sequentihus verbis ex epistola d. 5 Octobr. 1717 ad me data intelliges, ubi postea quam haec sola verba de Tua solutione scripsisset: "Quod Ipsum (Celeberr. Bernoullium) permovit, ut idem problema (de Isoperimetris) nova quadam ratione eaque perfacili solverit, subjungit. Ceterum cum non ignorem, a Te mihi promissam esse communicationem solutionis Tuae problematis Isoperimetrici, gratum sane erit, si, quae Tua est benevolentia, eandem ad me mittere dignatus fueris." Ex his jam judica num verosimile sit, me ab hoc Amico communicationem Tuae solutionis petiisse aut non petitam saltem accepisse, meamque deinceps ex Tua formatam loco ejus quam diu ante promisi quam Tuam misisses eidem amico remisisse, hoc saltem sine meo et ejus opprobrio facere File icon keinbild.gif non potuissem; hanc pragmaticam enim sine indignatione a me tolerare non potuisset, multo minus eum in modum apud me conqueri prout conqueritur in literis suis postremis d. 4 Oct. 1718 ad me datis, his verbis. "Cel. Bernoullius falso sibi persuadet me Tibi incogitanter, methodum suam, quam solvendo problemati isoperimetrarum adhibuit, perscripsisse, antequam ederetur, nec credit, quod in eam incideris proprio marte: quam suspicionem nullo fundamento niti optime ego testari possum, sed doleo fidem meam labefactari, neque enim asserenti credit, alia vero mihi non suppetit probatio." Sic Cel. Wolfius. Porro ex hoc suspicaris quod aliquid de schediasmate Tuo viderim priusquam meam schedam misissem quod contra Te voluerim apologiam Cel. Fratris Tui ejusque calculi suscipere, sed neque in hoc bene conjectas multi sunt quibus calculus ejus nimis diffusus videbatur; de hoc enim Ill. Marchio Hospitalius olim me praesente conquerebatur et Cel. Wolfio etiam prolixitas ea nimia visa est ut patet ex Lexico ejus Mathematico, cum itaque Tu solus non sis cui Fratris Tui solutio non satis placet a prolixitate calculi, qui suspicari potes me contra Te apologiam suscipere voluisse? vel potius ex eo quod hanc prolixitatem excusare studui quod aliquid de schediasmate Tuo viderim? imo vero si aliquid vidissem verba mea aliter posuissem quam posita sunt, dixi enim Fratrem Tuum ad liquidam penetrasse veritatem et Tu aliquos ejus errores detexisse videris. Quod vero meus, ut scribis, scribendi modus Te nonnihil pupugerit doleo quin hoc certissime citra meam intentionem et praevisionem accidit nec accidere potuit, ego enim nihil de Tuo depretiare intendi nec si voluissem potuissem nam contra quod Tu credis, ego nihil prorsus imo ne gry quidem de Tua solutione aliud sciveram quam quod facilis esset et brevis, cuinam vero fundamento superstructa esset absolute ignoravi priusquam eam impressam legissem sancteque testari possum me credididisse eam alii prorsus principio inaedificatam esse quam meam eaque propter Te haud aegre laturum esse confidebam, si solutionem minus elegantem cum Tua elegantissima simul publicarem.

Vidi schediasma Filii Tui super Problema Trajectoriarum quod totum eo tendere videtur ut mea solutio depretietur, et de coetero in eo etiam remanserunt nonnulla quae me potiore jure pupugerunt quod Filius Tuus mihi objiciat levitatem quasi illud ipsum commiserim quod in Anonimo Anglo improbarim qua re me in derisionem adducere voluisse videtur, deinde vehementer exagitat permixtionem indeterminatarum cum tamen haec permixtio tantum apparens sit minime vero realis, ut in schediasmate quod Mense Januario comparebit clare patebit. Coeterum altera Tua solutio quam ipse dedit ulterius non extenditur quam ad curvas similes cum sperarim me inventurum solutionem generalem pro curvis Transcendentibus dissimilibus, sed Trajectoriae per quadraturas in hisce generaliter describi non possunt, et ego modum demum inveni qui ad dissimiles curvas transcendentes aeque ac similes sese extendit cujus specimen dedi in eadem scheda quae in Actis hujus Mensis comparebit.

File icon keinbild.gif Cum voluptate legi quae Crusius noster in Tui defensionem adversus Keilium publicavit superiori mense Octobris Actorum, responsiones egregiae mihi videntur inter alia me quoque excusare voluit contra Keilii accusationem plagii pro qua et Tibi et ipsi gratias ago, interim mea responsio in Diario Hagiensi tandem comparuit, ad quam, quid Keilius repositurus sit, dies docebit. Verissimum est quod nemo magis quam Autor iste plagii notam incurrerit id inter alia ipsi ostendi exemplo solutionis problematis Celerrimi descensus in qua Cel. Fratris Tui solutionem partim imitatus est partim ex Hugenii Tractatu de Lumine pag. 40, 41 propositionem et demonstrationem desumsit absque ulla Hugenii facta mentione.

Accepi quoque ex Hollandia syllogen Epistolarum quas Ill. Leibnitius paulo ante obitum cum Clarkio permutavit, hujusque responsiones, et si otio paulo magis abundarem jam dudum plenam responsionem et ut mihi videtur solidam conscripsissem hisce vero diebus eidem componendae manus admovebo; hic Autor omnia confundit nec alia contra nos argumenta affert quam quae Abbas Catelanus jam olim proposuerat et quae Leibnitius jam dudum exploserat. Ostendam Clarkio ex eo ipso quod gravitas uniformiter agat, sequatur, corpora cum diversis celeritatibus initialibus ascendentia a gravitate resistente non aequalem numerum ictuum temporibus aequalibus exceptura esse. Est etiam aliquis amicus quem Venetiis familiariter noveram et nunc Neocomi habitat,[1] qui ejusdem Clarkii ultimam responsionem Leibnitio datam confutabit. In responsione mea demonstrationem Tuam per elastra procedentem etiam adhibebo quia elegans et solida ea mihi videtur. Craigius methodum fluentium edidisse dicitur sed librum nondum vidi. His vale et fave.

Dabam Francofurti ad Viadrum d. 6 Jan. 1719.

P. S. Pene oblitus eram aliquid ad Tuum P. S. reponere. Non est quod gratias habeas pro primo Tomo Exercitationum nostrarum subsecivarum, quas memoras sectiones IV et V meae omnino sunt et tales quales in eiusmodi exercitationibus esse reperire convenit; sed rationes quibus inductus es ut Offenburgium mecum confundus sufficientes non sunt mihi quidem amicus est sed non sequitur omnia ex mea suggestione eum habere. A me tamen accepit problema de fenestris Testudinis Hemisphaericae absolute rectificabilibus, quod omnino solutum habeo et modo sic satis singulari per constructionem algebraicam.


Fussnoten

  1. Bourguet


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)