Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.12.01)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Dezember 2014, 14:40 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.12.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 42*
Fussnote



File icon.gif Vir Excell.me Celeberrime.

Praesentes hasce exaro saltem hac ex causa, ut excusatam reddam meam quae tibi jure ita videri potest, oscitantiam; cistam turffis repletam promiseram, navibus quae ante octiduum jam ad vos pervenere, Tibi advehendam, non misi autem, En causam; Ancillae, quibus hoc negotium sedulo injunxeram neglexerunt occasionem, neque telonij Emporijque nostri servis quiddam hac de re dixerunt, exarsi valdopere nihil tamen proficiebam, expectat nunc cista haec navem proxime dehinc migraturam, quod hac septimana futurum autumo.

Rumor heic est in Burgundico Ducatu pestilentiales febres grassari, speciatim dicunt Vos Basileenses maxime anxios esse, qua ratione contagiosum virus praecaveri et averti possit. Quaeso si quid nosti communica ut consilio sanitatis apud nos instituto talia communicari possint, cum et nos haud minus luem hancce pertimescamus, praesertim tempore hoc annonae caritate infesto, et quo omnis mercatura perit. His Vale et Amare perge Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui Cultorem devotum Iohannem Scheuchzerum D.rem

Raptissime Tiguri d. 1. Decembris 1709.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli, Docteur,

et Professeur en Mathematique

tres celebre

à

Basle


Zurück zur gesamten Korrespondenz