Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1717.09.10)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1717.09.10 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.155 |
Fussnote | Am Fuss von fo.155r eigenhändig "D. Menckenio" |
Vir Celeberrime et Amplissime
Qui has Tibi tradet cum cultu et obsequio meo devotissimo Juvenis egregius[1] ex nostratibus se confert ad castra Musarum Halensium. Eum Tibi commendatum volo. Caeterum vero significo eadem hac occasione me aliquid mittere ad Cl. Wolfium, quem rogo ut si publica luce dignum deprehendat, idem ad Te remittat Actis vestris inserendum; spero non displiciturum Lectoribus rerum nostrarum curiosis. Scire quoque Te volo mihi fuisse traditum fasciculum mensium Actorum ante semestre transmissum; habemus nunc ea usque ad Aprilem hujus anni et sectionem X Tomi VI Supplem. inclusive. Si sequentia data occasione nobis mittere posses etiam ante futuras nundinas paschales, gratum nobis id foret. Curabo ut pro eo quod subinde missurus es in singulis sequentibus nundinis pretium accipias.
Quod superest vale et favere perge Ampl. T. Devotissimo J. Bernoulli.
Bas. a. d. X. sept. 1717.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz