Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1717.04.26)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | o. O. |
Datum | 1717.04.26 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.13* |
Fussnote | Letzte Seite leer |
Viro celeberrimo atque Amplissimo
Johanni Bernoullio
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Gratias ago, Vir celeberrime, quod Notulas in quandam Elementorum meorum[1] partem mihi mittere dignatus fueris. Sphalmata typi omnia notare nolueram, quia lector attentus nonnulla sponte animadversurus mihi videbatur. Quaedam etiam lapsu scribentis admissa esse errata in editione forsan iteranda emendanda facile praesumebam, quemadmodum ex praefationibus generalibus apparet, quia inter multas et animi et corporis aegritudines multosque labores invito festinandum fuit. Nondum meditationi subjicere licet, nonnulla, quae mones et discussionem merentur, quia statim respondere debeo, ne occasionem praetermittam. Unde nondum apparet cur non sit = , quia , adeoque vi definitionis aequalitatis pro substitui posse videtur. Quae tamen singularis ratio subsit, in posterum inquiram, gratumque mihi erit, si ad Hermannum litteras daturus seriem, quam promittis, veram ipsius mecum communicaveris. Siphonem in vacuo fluere iterato experimento didici, etsi aërem fuisse satis exhaustum alia experimenta docuerint. Etenim aqua ex tubo descendit omnis, etsi per crus tres digitos longum ascenderet in siphone. Unde fieri curavi siphonem altitudine pedem unum Rhenanum superantem, in quo proxime experimentum instituam. In Elementis meis Germanicis[2] eandem, quam memoras, rationem assignaveram. Sed si experimentum ipse capere volueris, purganda est aqua ante ab aëre, ne bullulae motum turbent et sistant, nec sipho operiendus, nisi aëre ex Vase prorsus exhausto. Scripsi ad Dn. Menckenium, ut, quae desunt exemplari Lexici nuper ad Te transmissi hac occasione ad Te mittat.[3] Ceterum cum in eo Lexico solutionem tuam problematis isoperimetrici[4] praetulissem solutioni Fratris Jacobi,[5] fretus auctoritate mathematicorum Parisinorum atque Leibnitii, quia in illa temporis penuria ipsemet utramque accurato examini subjicere non licebat, scripsit quidam tecto nomine[6] ad me solutionem Jacobi praeferendam esse Tuae, cum Tua sit falsa, illa autem nonnisi prolixitate peccet, interim genuina. Etsi autem nondum fidem habeam dictis, visus tamen mihi sum circa nonnulla haerere, cum eam evolverem, etsi tantum obiter. Proxime itaque accuratius eam in rem inquiram. Addebat anonymus, se non dubitare, quin ipsemet errorem agnoveris, atque hinc editionem studio post mortem Fratris distuleris: quod tamen mihi probabile non videtur, neque enim video, cur errorem corrigere nolueris, multo minus, cur non potueris. Quae de calculo exponentiali scripsi,[7] fide Leibnitii asserui, qui ex suis ad Hugenium litteris Msc. id apparere[8] et per litteras significavit, et coram monuit, etiam nuper repetiit, cum paucis ante obitum hebdomadibus ultimum me inviseret. Msc. Leibnitii omnia post mortem ipsius pervenere in manus Regis Angliae et dubio procul in ipsius gazophylacio asservantur. Non dubito in ejus schedis et schedulis (mos enim ipsi erat schedulae cuicunque primum arreptae meditationem obviam inscribendi) praeclara latere tum ad rem mathematicam, tum philosophicam spectantia. Etenim non adeo multis ante obitum diebus significavit, se Anglos re, non verbis refutaturum: quam primum enim a laboribus Historicis vacaturum sit (quod hac aestate futurum arbitrabatur), se daturum aliquid omnibus Geometris inopinatum et cum inventis nunc in publicum prostantibus nihil prorsus commune habens.[9] Animus etiam ipsi erat meditata sua metaphysica de principiis rerum ad formam demonstrationum geometricarum reducendi, ut taceam ipsius in corpore Juris emendando Herculeos labores. Dabo operam, ut usus Msc. mathematicorum et philosophicorum mihi concedatur, quamvis hactenus nonnisi exigua spe fruor fore, ut voti compos reddar. Extinctus est Vir summus apoplexia, nullo morbo alio mortis nuncio praecedente, adeoque ex improviso. Haeredem reliquit ex sorore nepotem unicum, pastorem paganum, qui literas parum curat, nec literatos novit. Rex etiam, ut dixi, Msc. et Bibliothecam statim sibi vindicavit, cum omnis haereditas jure Luneburgico ad ipsum pertineret, quia Leibnitius coelebs dudum egressus fuerat annum aetatis trigesimum, utpote septuagenarius. In transformatione epistolae Tuae[10] usus sum consilio Leibnitii, nec quicquam nisi ipso consentiente immutavi: neque praeter ipsum ullus novit, Te esse illius autorem, nisi quod Hermannus suspicetur Tibi eandem deberi, quod tamen hactenus constanter negavi. Historiae fluxionum Raphsoni[11] adjicientur literae Newtoni atque Leibnitii praeterita aestate exaratae in hac controversia,[12] Domino Abbate de Conty, Hermanni quondam discipulo, arbitrum se offerente. Audio etiam Anglos ipsi insultare in philosophicis, qua de re Leibnitius quaedam coram mihi retulerat. Keilius in Diario literario Tibi quoque insultat Tom. 8, part. 2, p. 421 et seqq.[13] Asserit ibi, non Te ad Moivraeum, sed Moivraeum ad Te primum misisse theorema inversum virium centripetarum, Te vero idem remisisse cum demonstratione non difficulter invenienda. Addit sane, "je puis dire, que la demonstration ne me couta la plus d'un quart heure a trouver".[14] Immo ait, Te non primum esse demonstratorem, cum ipsemet primus demonstrationem publice dederit duobus ante Te annis, et Hermanno plagium objicit, quod Keilianam solutionem pro sua venditavit.
Problematis Tui,[15] quod memoras, a Leibnitio Anglis propositum, solutio aliqua exhibetur ab Anonymo in Transactionibus Anglicanis Num. 347, p. 400;[16] sed quae, ut mihi videtur, Tibi non satisfaciet. En eam!
Problematis olim in Actis Eruditorum Lipsiae propositi solutio generalis. Vid. Act. A. 1698, p. 471.[17]
"Absque spiritu divinandi eandem solutionem cum Bernoulliana tradere difficile fuerit. Sufficit quod solutio sequens sit generalis et ad aequationem semper deducat.
Natura curvarum secundarum dat Tangentes earundem ad intersectionum puncta quaecunque, et anguli intersectionum dant perpendicula curvarum secantium; et perpendicula duo coëuntia per concursum suum ultimum dant centrum curvaminis curvae secantis ad punctum intersectionis cujuscunque. Ducatur abscissa in situ quocunque commodo, et sit ejus fluxio unitas, et positio perpendiculi dabit fluxionem primam ordinatae ad curvam quaesitam pertinentis, et curvamen hujus curvae dabit fluxionem secundam ejusdem ordinatae. Et sic problema semper deducetur ad aequationes. Quod erat faciendum.
Schol. Non hujus, sed alius et methodi aequationes reducere et indeterminatas separare, absolute si fieri possit, sin minus per series infinitas. Problema hocce, cum nullius fere sit usus, in Actis Eruditorum annos plures neglectum et insolutum mansit. Et eadem de causa solutionem ejus non ulterius prosequor."
Dn. Hermannus solutionem aliam[18] primo statim cursore, cum denuo propositum esset, ad me miserat; sed judice Leibnitio supprimendam, donec Angli aliquam dederint. Interim nec eam certis de causis publicari vellem, antequam Tua[19] lucem adspexerit, statim Actis inserenda, ubi ad me, vel ad Menckenium pervenerit.
Ne agnatus Tuus, meliorem nunc spartam nactus, Jenam vocaretur, Theologorum orthodoxia impedivit. Cum Hermannus in Batavia degere mallet, quam Francofurti; Tua forsan commendatione fieri posset, ut delatum Tibi munus, quod acceptare renuis, in ipsum transferatur: nec tum difficilis foret obtentu Filio Tuo Professio Francofurtana. Opto sane occasionem, qua testari mea erga Te studia atque obsequia possim. Vale et fave.
Scribebam calamo nimis properante d. XXVI April. 1717.
Fussnoten
- ↑ Wolff, Christian, Elementa matheseos universae, Bd. I, Halae 1713, Bd. II, Halae 1715
- ↑ Wolff, Christian, Anfangsgründe aller mathematischen Wissenschaften, Halle 1710 (4 Bände). In der dritten Auflage, Halle 1735, Bd. 2, p. 892, Der 1. Lehrsatz.
- ↑ Gemeint ist wohl: Bei Übersendung der AE durch Mencke
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Wolff, Christian, Mathematisches Lexikon, Leipzig 1716, pp. 630-631
- ↑ Person nachweisen, Hermann?
- ↑ Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, Leipzig 1716, p. 21 p. 54 und p. 289
- ↑ Leibniz versucht seit etwa 1690, Huygens brieflich mit seinem Calculus exponentialis vertraut zu machen.
- ↑ Gottfried Wilhelm Leibniz an Christian Wolff von ?Datum fehlt? (Bei Gerhard Bd. 7, Nr. XCVII, p. 187 letzter Brief)
- ↑ [Bernoulli, Johann I], Epistola pro eminente Mathematico: AE Julii 1716, pp. 296-315
- ↑ Raphson, Joseph, The history of fluxions, London 1717
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Keill, John, Defense du Chevalier Newton. Dans laquelle on répond aux Remarques de Messieur Jean & Nicolas Bernoully, insérées dans les Memoires de l'Académie Royale des Sciences pour les années 1710 & 1711 par Jean Keil, Professeur d'Astronomie à Oxford: Journal literaire, Tom. 8 part. 2, La Haye 1716, pp. 418-433
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. LII, Annotata in solutiones fraternas problematum quorundam suorum, editas proximo Actorum Majo: AE Octobris 1698, pp. 466-474
- ↑ Anonymus, Problematis olim in Actis Eruditorum Lipsiae propositi Solutio Generalis: Philosophical Transactions, London, März 1716, Num. 347, pp. 399-400
- ↑ Wolff fügt die Abschrift der Lösung eines Anonymus zum Problem der Orthogonaltrajektorien aus den Phil. Trans. Num. 347 bei.
- ↑ Hermann, Jacob Na. 023, J. H. Schediasma de Trajectoriis datae Seriei Curvis ad angulos rectos occurrentibus; continens solutionem generalem Problematis in Actis Erud. 1698 p. 471 primum propositi & in Actis Anni superioris p. 226 iterati: AE Augusti 1717, pp. 348-352
- ↑ [Bernoulli, Johann I, mit Nicolaus II und Nicolaus I Bernoulli] Op. 108, Nic. Bernoulli Joh. F. De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus problematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A.1716 inserta: AE Junii 1718, pp. 248-262
Zurück zur gesamten Korrespondenz