Bernoulli, Johann I an Muykens, Theodor (1717.03.20)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:29 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Muykens, Theodor, 1665-1721
Ort Basel
Datum 1717.03.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.206-207
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Clarissimo atque Experientissimo

Theodoro Muykens

Med. Doctori et Professori Celeberrimo

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ex Diplomate et Litteris Nobilissimorum Curatorum Academiae Vestrae praeter expectationem acceptis conjectabam praecedentem meam ad Te exaratam epistolam in itinere periisse;[1] conjecturae fundamentum hoc erat, quia difficultatum a me motarum nihil mentionis fieri nec aliquam earum rationem haberi videbam; quare epistolae illius apographum jamjam ad Te missurus eram, cum ecce novissimae Tuae litterae pridie nonarum martii datae[2] huc advolarent et mox eas postridie sequeretur ea quae prior esse debuerat charta altera continens paucas lineolas 2. die hujus mensis scriptas idiomate belgico. Ex illis itaque intelligo responsionem meam priorem rectissime Tibi traditam: sed rationes meas ibi allegatas a Proceribus Vestris aut non satis accurate pensitatas fuisse, aut illos credidisse me non serio vel ex animi sententia easdem perscripsisse, alias certe conceptu difficile est quomodo sibi persuadere potuerint me induci posse ut qui olim 1500 florenis annuis apud Vos gaudebam (incluso nempe additamento ab Illustriss. Senatu Groningano ad salarium File icon keinbild.gif meum adjuncto) eos tamen in flore aetatis meae deserebam, nunc minori stipendio fruiturus revertar ad pristinam sedem (jucundam equidem et optabilem) iterque propterea suscipiam molestia plenissimum in hac praesertim mea aetate ingravescente, quam forte per pauciores annos vix protraham; offerunt quidem pro consueta sua Generositate Proceres Amplissimi Senatus Civitatis idem illud augmentum, sedne sic quidem ad lautiorem fortunam pervenirem. Si duplum veteris Salarii, hoc est mille thaleros imperiales annuatim solvendos (tot enim a Leidensibus si illorum invitationi obtemperare voluissem expectandos habebam) obtulissent, induissem fortassis cogitationes superandi quocunque modo atque amoliendi impedimenta, quae certe tot sunt tantaeque magnitudinis ut dixi in anterioribus meis litteris, ut nisi praesentem et splendidam omnino fortunae augmentationem prae oculis videam, de nova mutatione tam operosa tam difficili cogitare non ausim: nec vereor Tibi asseverare illud tam lautum stipendium (quod quidem nec exigere nec sperare velim) ad vestras tantum Musas posse me pellicere, ad alias non item, quas utique sprevi etsi conditionibus favorabilio[ri]bus copulatas, unde vides, Vir Optime, quanto desiderio et amore etiamnum trahar in Provinciam vestram, in alteram meam Patriam, in priscam dulcissimae commorationis decennalis sedem. Si solus essem vel coelebs, File icon keinbild.gif nulla familia, nullis liberis oneratus, nulla mehercle me retinerent vincula, quin susque deque habitis omnibus obstaculis ad Vos sine cunctatione migrarem imo volarem. Sed jubet uxor, jubent liberi, quorum sex habeo, partim Filios, partim Filias, ut Familiae meae prospiciam consulamque, quid autem bone Deus! de illis fieret, si brevi post nostrum adventum suprema fata me illis surriperent; perpende quaeso, quam damnosa, illis tunc foret illa mutatio si in Patriam denuo non sine ingentibus sumtibus domicilium transferre deberent. Nihil addendum habeo nisi quod miror; oblatum meum de mittendo meo Filio in mei locum Professione functuro non meruisse apud Vos aliquam Condsiderationem; nescio an forsan verba mea fidem non invenerint, quando dixi, quod ad Professionem Matheseos obeundam tam sit idoneus, quam quicunque alius; Optarem hoc vellent experiri Vestrates per annos aliquot nullum vel modicum saltem ipsi salarium exhibendo, donec illum vel rursus dimitterent vel retinerent meliorique stipendio dignum censerent. Quod superest Vale ac Patronos amicosque meos meo nomine salvere jube.

Dabam Basileae a. d. XIII. Kal. April. MDCCXVII.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz