Zanotti, Francesco Maria an Bernoulli, Johann I (1724.06.01)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Zanotti, Francesco Maria, 1692-1777 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Bologna |
Datum | 1724.06.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 730:Bl.44 |
Fussnote |
Franciscus Maria Zanottus
Bononiensis Scientiarum Instituti, et Academiae
A Secretis.
Sapientissimo atque Immortali Viro
Jo: Bernoullio
S. P. D.
Quae in Bononiensi Scientiarum Instituto, studio praesertim atque opera Aloysii Ferdinandi Marsilii Comitis, Academia excitata sit, quantaque cum spe ab universo Senatu et aucta et, amplificata, Bernoulli doctissime, et sapientissime, profecto non ignoras. Illud fortasse ignoras, quo nihil est nobis et Academiae honorificentius, nihil gloriosius, te scilicet in Academicorum Honorariorum numerum esse cooptatum. Scito igitur te in hunc numerum, non consentientibus tantum omnibus, sed etiam plaudentibus, et sibi mutuo gratulantibus, esse receptum. Neque enim satis aut amplitudini nostrae, aut Academiae dignitati consultum videbatur, si cum haberemus excellentissimos quosque in quavis facultate homines ad hunc coetum adjunctos, tu tamen abfuisses, qui unus omnium doctissimus, praestantissimusque semper es habitus. Tibi ita persuade, tantam de re nobis esse opinionem, quanta esse debet, id est maximam ac prope infinitam. Vale.
Bononiae Kal. Juniis. MDCCXXIV
Zurück zur gesamten Korrespondenz