Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1715.04.17)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:24 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1715.04.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.150-151
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Excellentiss. et Celeberrimo

Joh. Burchardo Menckenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Mitto ecce! schediasma Actis Vestris si ita visum fuerit inserendum continens inventa mea de centro turbinationis,[1] de quo nihil adhuc prodiit, adeo ut materia sit recens prorsus et nova. Ut videas Vir Excell. quid mihi ex Actis desideretur, en indico quae possideo, sunt nempe mihi omnes anni completi ab an. 1682 usque ad 1713 inclus. et sex menses priores anni 1714. Item Supplementorum Tomi tres primi completi et praeterea sex sectiones priores Tomi 4ti: tandemque Tres jndices generales trium Decenniorum. Quodsi nunc reliqua quae extant, mihi transmittere velis facies rem gratissimam, et (quandoquidem gratis quae Tua est generositas offers) officiis meis utcunque demerendam. Interrogatus nuper Bibliothecarius noster pub. File icon keinbild.gif Cl. Werenfelsius, numquid adhuc debeat pro Actis transmissis pro Bibliotheca, respondit semper parata pecunia persolutum[2] fuisse vel a Fratre vel ab Affine suo qui alternatim nundinas vestras frequentant, quotiescunque aliquid actorum alterutri pro Bibliotheca tradideris. Quia vero, ut jam olim monui, quaedam bis, nonnulla etiam ter, nescio ex qua incuria, missa sunt, alter Bibliothecarius adjunctus, cui Cl. Werenfelsius administrationem Fisci Bibliothecae tradidit, lustrationem instituit Actorum istorum et prout ea reperit in catalogum quem hic mitto consignavit.[3] Tuum nunc est Vir Clariss. nobis significare, quid de superfluis sit agendum, quae sine dubio cum reliquis presenti pretio fuere soluta; tutissimum est ut remittantur et vel pretium refundatur vel aliis totidem Actis in futurum mittendis compensentur, File icon keinbild.gif quanquam ista compensatio non nisi multorum annorum decursu absolveretur: quicquid sit mentem tuam hac super re libenter nosse velim. Quid causae quaeso est quod Cl. Wolfius, quem per occasionem verbis meis etiam atque etiam salutatum cupio et de quo Te magnopere solicitum fateris, stationem suam Halensem fastidire incipiat, quam tamen ego credideram ipsi maxime esse honorificam. Dolerem sane si intelligerem aliquid accidisse minus gratum, aut rem aliquam sinistre et contra votum cessisse Viro de rep. Litteraria optime merito atque ideo meliori fortuna digno. Nondumne prodiit alter Tomus operis Wolfiani. Audio Illust. Leibnitium publicaturum responsionem sub forma Commercii Epistolici opponendi alteri illi commercio Epist. ab Anglis edito;[4] hoc si fecerit Leibnitius rem suam optime vindicabit, tempus enim est ut aliquando oblatrantibus os obturet utpote qui non cessant eum variis scriptiunculis lacessere tam in Transactionibus Londin., quam in Diariis File icon keinbild.gif Belgicis; silet quidem Newtonus ipse, sed suos habet conductos praecones, qui ex ejus suggestione, ut facile conjicio, mira ebucinant, inprimis Keilius quidam, strenuus Athleta Newtonianus, videtur velle laureolam sectari sese nobis fortiter opponendo, dico "nobis", nam nec mihi parcit, ut audivi, quamvis nondum viderim quae contra me scripsit eodem fere tempore et in transactionibus Londin. et in Diario Hagiensi, hoc tantum intellexi, quod multo mollius de me loquatur, quam de Ampliss. Leibnitio, quem acerbissime tractaverit. Quod superest, Vale Vir Excellentissime et mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. 17. April. 1715.

P. S. Certiorem Te volo, quod in Actis 1713, et quidem in utroque exemplari tam Bibliothecae quam mei, desideretur Tabula VII seu ultima, quare gratissimum nobis erit, si ad defectum hunc supplendum Tabulam eam in Duplo ad me mittere non obliviscaris, cum missurus es reliqua quae nondum habemus Acta.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Im Manuskript steht "parsolutum"
  3. Diese Beilage ist nicht erhalten
  4. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz