Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1714.07.19)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:20 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1714.07.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.18
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ex postremis tuis 18 Maj datis vidi Te quam optime valere Vir Celeberrime et Tibi omnia ex voto succedere in nova tua statione quod quidem valde delectat me, spe tamen fretum non adeo incerta, fore, ut tandem Te in Patria frui quaemus, quam in rem ubi occasio se obtulerit omnibus viribus adnitar; meque secundabunt alii Viri in quorum opera multum ponderis et efficaciae erit; nec est quod timeas quorundam machinationes, quas ut spero eadem facilitate qua nuper fecimus difflabimus. Negotium Patavinum eodem semper est loco ex sat longo tempore; ad meam quippe declarationem, quam petierat Michelottus quamque jam ante aliquot menses ipsi perscripsi nullam accepi responsionem. In ea autem declaratione significavi et exposui insuperabilia fere obstacula tam domestica et personnalia quam publica, quae tantum non impossibilem reddant meum ex patria discessum, postquam praesertim recusaverim et Leidensium et Ultrajectinorum iteratas vocationes, quae forte si partim religio partim utilitas respicienda optabiliores fuissent quam Patavina; Verum eodem quo haec scripsi die, Agnatus meus suis litteris me inscio inseruit sequentia, se nempe credere me posse permoveri oblato salario extraordinario minimum 1500 imperialium File icon keinbild.gif ut nimirum operae pretium esset, ea qua nunc sim aetate novam molestamque suscipere mutationem, deinde, opus fore ut qui curam gerunt Archilicei Patavini me in paucos annos quasi commodato petant a nostro Magistratu, ut si iis elapsis statio Patavina non arriserit ad Lares meos meamque pristinam Professionem (per Vicarium interim obeundam) redire possem; Haec se Michelotto scripsisse postea mihi confessus est Agnatus, et ob eam quidem rationem ita se scripsisse addidit ut scirent Veneti me si velint habere, lautissime tractandum esse, si vero eno[r]me nimis visum fuerit salarium petitum, ut statim a me abstrahant animum, eundemque ad se quem minori pretio obtinere possint sine ulteriore mora convertant. Hoc quidem me judice non adeo male factum; habet enim Michelottus in arbitrio suo vel meas producere litteras in quibus vocationem declino vel alteras illas ab Agnato scriptas si forte putaverit, conditiones inibi propositas non esse absurdas nec adeo graves, quin a proceribus Venetis acceptari queant. Quod si tamen hisce invitis spes nostra pro uno vel altero decolaverit, me plane non male haberet si audirem Marchionem Polenum, qui ad hanc Professionem aspirat voti sui compotem factum fuisse, videtur enim prae caeteris dignus utpote qui eruditionem suam in Mathesi jam variis speciminibus in publicum editis comprobatam dedit. A Studioso quodam Regiomontano hac transeunte et ad oras quoque vestras ni fallor perFile icon keinbild.gifventuro nomine Langhansen qui se Matheseos cultorem dixit audivi Illustr. Leibnitium, a quo per tres quatuorve menses nullam responsionem accepi, Hanoverae expectari reducem, ibique postea paraturum ampliorem, quam quae nuper prodiit in schediasmate Halae edito a Cl. Wolfio ex suppeditatione ipsius ut audivi Leibnitii, refutationem Commercii Epistolici Londinensis.

Non miraberis quod specimini isti meo in Actis Lips. 1713 mensibus febr. et martio edito inseruerim illam narratiunculam eorum quae de erroribus suis a me didicerat Newtonus interventu Agnati mei, ubi perpendere velis me genium Anglorum quorundam perspectum habentem facile praeodorari potuisse, quod sine mei mentione suos errores esset correcturus quasi a nemine monitus, ignominiosum sc. ducens sibi tanquam Oraculo suaeque indelebili existimationi si fateretur se a me vili Mathematicastro extraneo ab errore in rectiorem viam fuisse reductum. Interim scias, quod scire desideras, Newtonum promissum exemplar novae Princip. editionis mihi non misisse, quamvis Varignonio aliisque quibusdam Gallis miserit sicut intellexi; Moivraeus quidem scribit, ideo me nullum accepisse exemplar transmissum ab ipso Newtono, quia hic sciret quod Burnetus mihi unum exemplar dono miserit, quasi hoc absolveret Newtonum a promissi sui fide. Utrum vero tu felicior fueris quam ego in sentienda liberalitate Newtoniana ego vicissim lubens percipiam.

Spero Te nunc accepisse libellum meum de la manoeuvre des vaisseaux relegens eum nuper ut viderem quanta exactitudine esset impressus, inveni praeter opinionem plura errata typographica quorum nonnulla sensum turbare possent, ea autem inobservata praeteriit Agnatus meus qui typos correxit, quia figuras in manibus Chalcographi tum temporis versantes cum ipso contextu conferre non potuit: sed ne Te remorentur haec sphalmata (quanquam et ipse facile ea deprehenderes) ea in aversam hanc paginam transcribam. Rogandus es ut operis File icon keinbild.gif Tui editionem matures nam quicunque noverit Te tale quid sub manibus habere, vehementer desiderabit ejus promtam possessionem; ad operis elegantiam multum confert si quam fieri potest accuratissime praecaveantur typothetarum errores. Communicavi nuper ad Acta Lips. novam meam Theoriam de Centro oscillationis pendulorum tam in fluidis quam in vacuo agitatorum, fortassis eam jam vidisti, proinde Tuum de ea judicium exopto; approbat eam Varignonius cui schediasmatis Lipsiam missi apographum quod petierat transmisi. Placuit ipsi etiam Theoria mea manuariae nauticae locis quibusdam exceptis contra quae movit quasdam difficultates sed tam frivolas ut ipsi rescripsisserim eas esse profectas vel ex defectu attentionis vel ex animo me tentandi; num vera solutio mea harum difficultatum ipsi satisfecerit, ex responsione ejus quam indies expecto ediscam. Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. 19. Juli 1714.


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)