Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1714.05.01)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Halle |
Datum | 1714.05.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.9* |
Fussnote | Siegel |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Dn. Johanni Bernoullio P. P.
S. P. D.
Christianus Wolfius.
[No]n est, quod mihi gratias agas, Vir Celeberrime, qui me adeo Tibi obstrictum [se]ntio, ut quibus verbis id exprimere liceat non reperiam. Ego potius Tibi gra[ti]as ago, quas possum, maximas, quod tenues meos labores in tyronum utilitatem [s]usceptos boni aequique consulere et (quod majus est) me egregii ingenii Tui partus [co]mpotem reddere dignatus fueris. Facile Tibi persuadebis, Vir Doctissime, quanta cum voluptate sim perlecturus librum ab eo profectum, cujus ingenii perspicaciam et mentis aciem dudum admiratus. Ego felicem judico, cui solis meditationibus vacare licet: sed ea hactenus mihi non contigit felicitas. Sunt enim rationes praegnantes, quae mihi persuaserunt, ut famam latam praeferrem magnae, hic tamen non enumerandae. Agnosco consultius esse, ut judicium Tuum de controversia circa inventionem calculi differentialis mota publice suspendas, praesertim cum Leibnitius ipse decreverit rem suam agere. Quae Tu, Vir Celeberrime, in nova Operis Newtoni editione[1] Tibi vindicare poteras, ea jam Tibi vindicata reperies in Actis Eruditorum anni praesentis:[2] de quo Angli quidem Collectoribus Lipsiensibus, at non Tibi succensere poterunt. Quod haec Acta insigni aliquo invento etiam hoc anno exornare dignatus fueris, mihi pariter ac aliis, qui tuas ingenii dotes mirantur, non potest non accidere longe gratissimum. Sane et ego, et alii me meliores in votis habemus, ut ne ullum inventorum tuorum premas, quippe quae singula singularem quandam ingenii vim spirant, nova meditandi artificia produnt, foecunda rerum utilissimarum ac sublimium semina continent. Praeli errata in schediasmatis Tuis praecavere in mea potestate non est positum, quia Lipsiae non praesens sum, quando typis describuntur: hortabor tamen Menckenium, ut majorem attentionem in posterum adhibeat in re, in qua eandem ipsi deficere facile posse haud obscure intelligitur. Vale, Vir Excellentissime, porroque fave.
Dabam Halae Saxonum, ipso quo litteras Tuas accepi die, hoc est, 1. Maj. 1714.
Monsieur Bernoulli
Professeur de Mathema-
tique
à
Bâle.
Fussnoten
- ↑ Newton, Isaac, Philosophiae naturalis Principia mathematica, 2. Auflage, Cantabrigiae MDCCXIII
- ↑ In der anonym erschienenen von Wolff verfassten Rezension von Newtons Philosophiae naturalis principia mathematica in: AE Martii 1714, pp. 131-142, findet sich auf pp. 133-134 der Bericht über Nicolaus I Bernoullis Besuch bei Newton, bei dem er diesen auf einen von Johann I Bernoulli entdeckten Fehler hinsichtlich der Bewegung in widerstrebenden Medien in der ersten Auflage der Principia aufmerksam gemacht hat.
Zurück zur gesamten Korrespondenz