Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.11.21)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 2. September 2014, 11:41 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1708.11.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 14, pp. 39-40
Fussnote



File icon.gif Clarissimo atque Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Accepi rectissime utrasque Tuas heri et nuper per Scaphusium[1]:[2] Contuli me statim ad Mercatorem Noricum cui monstravi specimen transmissum stanni bracteati ut cum suo conferret videretque num habeat desideratam spissitudinem; sed observavimus revera multum abesse quominus tam crassum et rigidum esset ac id quod misisti, ideoque nihil plane emendum duxi satius esse quam discrimen subire ne emptum missumque postea Tibi non placeret: Haud dubie commodius Venetiis accerses hujusmodi materiam cum optata crassitie, utpote necessaria ad specula inducenda, quae inibi in magna copia parantur. Ex debito et rectissime judicas Mathesin magnum conferre pondus ad Physicam et Medicinam decenter excolendam, videmus enim scientias illas a nemine fuisse pro dignitate sua tractatas quam ab iis qui sufficienti supellectile mathematica fuerunt instructi; nosti etiam elegantissima inventa praesertim in physicis originem suam debere subtiliori Geometriae; quocirca non possum non summopere laudare institutum Tuum captumque consilium, nostras quoque salutandi Musas iisque apud nos aliquod temporis File icon.gif spatium consecrandi; quem in finem offero Tibi (si non displiceat) tenuem meam mensam et hospitium, omniaque mea et studia et officia et quae a me dependent; quibus pro lubitu uti et frui poteris: Quod si vero victum et hospitium aliis in aedibus quaerere malueris, invenies utrumque Tuae conditioni accommodum pro pretio consueto unius ducati hebdomadatim solvendi. Dn. Verzaglia qui Te fratremque Tuum officiossime mecum salutat meis fruitur laribus, et ut videtur satis contentus, longiorem quippe quam sibi initio proposuerat moram jam nectens totamque hyemem si non ulterius apud me transactarus, hujus consortium si arriserit;[3] oblatum arripe. Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. XXI. IXbris MDCCVIII.

P. S. Antistitis Nostri Zuingeri[4] praeterita Dominica defuncti exequiae hodie celebrabuntur.


Fussnoten

  1. Schaffhausen.
  2. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.11.05 und 1708.11.18 .
  3. Zum Aufenthalt Giuseppe Verzaglias bei Johann I Bernoulli siehe Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, 91 (1991), pp. 83-105.
  4. Johann Rudolf Zwinger verstarb am 18. November 1708.


Zurück zur gesamten Korrespondenz