Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1712.07.08)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1712.07.08 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Perillustri ac Nobilissimo
Joanni Poleno Marchioni
S. P. D.
Johannes Bernoulli.
Geminatas ago, gratias Tibi Vir Illustriss. pro munere geminato, altero quidem dudum accepto Miscellaneorum Tuorum opere certe multiplici eruditione referto, altero accipiendo de Vorticibus Coelestibus, de quo pariter magna mihi promitto et vel ipsius Hugenii Viri summi Κοσμοθέωρον, Fontenelliique pluralitatem mundorum superantia.[1] Officii mei ratio postulabat, ut testarer per litteras gratum meum animum statim ac priori dono me mactatum sensi; sed justus quo laborabam metus ne graviora Tua interpellarem negotia, vetuit in hunc usque diem meis Te litteris fatigare. At vero quam ad me misit amicissimus noster Hermannus Epistola Tua[2] tantam erga me humanitatem spirat ut diutius cunctandum non esse censuerim quin protinus calamum arriperem, pronum in Te meum atque prolixum animi affectum effusurus, nec tantum verbis sed et opere ipso si vires permiserint exhibiturus. Nunc quidem vale Vir Nobilissime et me quod facis porro ama.
Dabam Basileae a. d. VIII. Iduum Iul. MDCCXII.
A Monsieur
Monsieur Le Marquis
Poleni, trés Celebre Pro-
fesseur
à Padoue
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz