Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1712.03.23)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1712.03.23 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.144 |
Fussnote |
Viro Celeberrimo
J. Burchardo Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Ad postremas meas jam 3. Octobr. anni superioris datas nihil adhuc responsi accepi: eas tamen recte Tibi traditas esse non dubito. Significabam partem quandam Actorum pro Bibliotheca Academica nostra fuisse bis missam per incuriam, et quid ergo de altero exemplari factum cuperes sciscitabar: id etiamnum apud Cl. Werenfelsium latoris hujus Fratrem, et acad. Bibliothecarium asservatur donec de eo dis[po]sueris; Quaerebam etiam an omnia Acta hactenus missa pro Bibliotheca fuerint persoluta per Sternium Werenfelsiorum Affinem, sicuti hi mihi asseverarunt. Quod si nunc per eundem hunc latorem quae ab eo tempore prodierunt Acta mittere velis facies rem gratissimam; ille vero in commissis habet ut quod pro iis exegeris parata pecunia exolvat. Misi nuper Amplissimo Leibnitio scriptum aliquod continen[tem] Responsionem Cl. Varignonii ad P. Grandum, eumque Varignonii nomine rogavi ut ad Te porro mitteret Actis vestris sine mora inserendum,[1] rogo ut significes in quo mense fuerit publicatum, ut id rescribere possim scripti Auctori, qui maturam ejus publicationem vehementer desiderat. Ecce hic Schediasma exhibens Theorema ut mihi videtur satis curiosum et novum pro multisectione angulorum, quod si dignum judicaveris permitto ut in Actis vestris locum aliquem reperiat.[2] Alia mihi sunt majoris momenti et ut sp[ero] Eruditis non ingrata futura, quae Tecum frequentius communica[nda] si saepe se offerret hujusmodi mittendi opportuna occasio: nam cu[m] sumtus requirat occasio Hebdomadaria quae per cursorem publicum habetur, vererer ne Tibi molestum foret si ea crebrius uterer: sed faciam quod jusseris. Cl. Wolffio a quo longo tempore nihil novi accepi sal. plur. verbis meis dicito. Tu interim Vir Cel. Vale et me amare perge.
Dabam Basileae a. d. 23. Martii 1712
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz