Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1712.03.01)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1712.03.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.12 |
Fussnote | Autographes PS auf separatem Blatt 10,5 x 17 cm |
Viro Celeberrimo et Excellentissimo
Jacobo Hermanno
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Rev. Tuus Pater dedit mihi pro Cl. Varignonio summam 19 flor. et 4 batsiorum [1]seu 38 libr. Gall. et 10 solid. quae cum 2 libr. Gall. et 13 sol. quas retinuit propter Sacherii Neostaticam[2] faciunt summatim 40 libb. 13 sol. quantum scilicet Cl. Varignonius accipere me jussit; curabo prima occasione ut hanc pecuniam accipiat sive in natura (ut ajunt) sive per cambium. Nihil vel parum legi ex libro Saccheriano, quia levia et trita prolixo modo et taedioso pertractat, ego vero si nihil novi et utilis deprehendo impetrare a me non possum, ut legam quae facilius inveniuntur, quam leguntur: utitur quidem Auctor novis nominibus, ut "impetus" pro acquisita "celeritate" etc. sed quorsum hoc? nisi ut quae clara sunt obscuriora reddat et res praeter necessitatem multiplicet. Adgnatus meus cui hunc librum perlustrandum tradideram, pariter haud magnopere laudat. Commode facis, si quae meditaris adversus Hartsoekorum et Parentium sub forma Epistolae Anonymi ad Anonymum in lucem emiseris, ita enim horum cavillatorum morsus evitabis. Nuper in manus mihi incidit Hartsoekeri Eclaircissemens sur les Conjectures etc. [3]in quo libro extat sugillatio mei phosphori; magno mihi fuit solatio, quod viderim non tantum Viris istis magnis Newtono, Hugenio, etc. non pepercisse sed prorsus nemini, idque in praefatione aperte dicit; se nempe non suasurum ulli mortalium, ut suum primum elementum carpere suscipiat ne digitos adurat, illud enim esse ignem purissimum insulse jocatur. Excipit tamen Hombergium, cui soli se refutandum permittit, quod ipsum etiam ex professo refutaverit; Observavi Hartsoekerum esse hominem arrogantissimum, impudentissimum, vanissimum, et imprimis Geometriae inperitissimum, quod vel ex eo colligere poteris, quod generationem iridis secundariae attribuat guttulis quibusdam aqueis diversam consistentiam habentibus ab ea quam habent illae guttulae in quibus apparet iris primaria; unde sequeretur iridem secundariam eodem ordine colorum procedere quo primariam, item non eadem distantia semper a primaria distare, sed pro diversa illa consistentia vel densitate guttularum, modo extra modo intra plus vel minus distare debere; multas alias absurditates omitto: vides quid ab hoc homine dioptrices tam ignaro, qui tamen ipse olim Dioptricam scripsisse se jactat expectandum sit.
Si Grandus noluerit paralogismum suum in solutione problematis de transformatione curvarum commissum fateri, dabitur forte ansa, illum eo cogendi sicuti Craigium coegi, qui in Transactionibus Londin. ex quibus excerptum novissime mihi transmisit Nob. Burnetus palinodiam cecinit in hunc modum[4] "Obiter lectorem hic monitum volo, quod curva quae ex nostra problematis de longitudine linearum curvarum Analysi in Actis Phil. R. S. Anni 1708 edita[5] eadem sit cum proposita. Ego quidem de recte instituta analysi tantum sollicitus hanc curvae propositae et inventae coincidentiam minime observabam, priusquam de ea me certiorem fecerit Cl. Joh. Bernoulli in litteris suis ad D. Guill. Burnetum R. S. S. missis; in quibus etiam Celeberrimum Virum meis contra motum suum Reptorium objectionibus plene satisfecisse ex puro (quam colo) veritatis amore libenter agnosco etc." quanquam interim Craigius non omnia fideliter et ingenue fassus fuerit, quod enim hac in re primarium fuit illud silentio praeteriit, se nempe problema de transformatione curvarum quod tantopere contenserat nondum solvisse; et ita non tantum errorem sed etiam impotentiam suam agnoscere debuisset.
Mira narras de Verzaglia monstro illo Italico; quod autem maxime miror, est quod eum a Mathematicis Bononiensibus instar Oraculi haberi dicas, ex quo colligo aut verum esse tritum illud a Te apud Cl. Varignonium et Cl. nostrum Iselium usurpatum "dans le pays des aveugles les borgnes sont Roys"; aut nisi sint coeci; eum ideo tantum aestimare quia ipsorum est popularis, et cuique suum pulchrum est: alius enim quam Italus postquam altera vice cum homine isto conversatus fuerit, tertiam cum eo conversationem non amabit, nisi morum rusticitate et corporis foetore plus quam hircino delectetur; de caetero nihil in eo amabile est, excepta modica illa in Mathematicis cognitione, quam sua assiduitate inexpugnabili sub meo ductu acquisivit, quamque alius minus stupidus minori multo et labore et tempore acquireret. Intolerabilis sane est ejus audacia an impudentia, audentis inurere Tibi ingrati animi stigma, quando ipse detestanda hac labe omnium bipedum maxime infectus est, "Quis tulerit Gracchos etc." sed scite hoc telum in ejus sinum retorsisti, quo ipsum offensum fuisse non miror, nosti quippe vernaculum proverbium: wann mann den hund trifft so billet er. Nescio quid sibi velit Thraso per "tot et tanta illa examina Basileae instituta, cum inventae sint istae generales solutiones problematis inveniendae vis centrifugae mobilis datam curvam in medio resistente describentis"; ut et "quod diffidere coeperimus et tantum non dubitare de methodis (non obstantibus demonstrationibus quas habuissemus) inque iis latentem quendam defectum suspicari"; item quod "omni animi contentione dubium nobis eximi non potuerit; et quod illud forte etiamnum duraret, nisi Thraso noster tandem longe post tempore nodum hunc solvendi ceu alter Alexander occasionem feliciter invenisset"; et quae sunt aliae hujusmodi jactantiae, similes certe illis quibus musca apud Phaedrum currui insidens equos se regere jactavit; mirum quod cum in plurali numero ubique loquatur quasi suo me auxilio valde juvisset, non etiam exclamaverit "nos poma natamus": certum quidem est me ab initio haesitasse circa bonitatem methodorum mearum et metuisse aliquem tectum paralogismum, cum viderem solutionem exinde emergentem non per totum consentire cum Newtoniana, praeventus enim eram Newtoni viri summi infallibilitate in hac materia, et prima fronte malebam credere me eam rem tum temporis perfunctorie tantum pertractantem alicubi errasse, quam tanto Viro qui eandem ex professo et longo tempore sollicite enucleaverit, aliquem errorem imputare; quod autem Verzaglia nunc addit, hoc dubium diu mihi durasse, illudque omni animi contentione adhibita eximi non potuisse, hoc tam falsum est quam ridiculum, et nescio quem Thrasonismum sapit, quasi quod mihi solutu difficile et, si diis placet, tantum non impossibile, id suae soli sagacitati relictum fuisset. Re quippe postea acrius perpensa non tantum de probitate methodorum mearum plene persuasus et confirmatus fui, sed et falsitatem Newtonianorum in quibus scilicet dissenseram detexi, inprimis quod habet pag. 265 ubi dicit resistentiam ad gravitatem esse ut ad , ex quo manifestam contradictionem fluere ostendi ejusque loco posui ut ad ; item pag. 284, prop. 15 non satis dicere, et pag. 288, prop. 16 falsum dicere pariter demonstravi. Quid multis opus est? annon Tibi ipsi haec omnia jam ante aliquot annos perscripsi? patior equidem haud aegre, ut Verzaglia pergat mea vitula arare et Bononiensibus suis illudere, imponet fateor credulis et levioris commatis hominibus, perspicaciores autem, qui praesertim ipsius confessionem in Diario Veneto editam, quam mihi ante aliquod tempus perscripsisti legerint, se decipi haud facile permittent, ubi cum primis viderint, hunc hominem in multis tam turpiter hallucinando ignorantiam suam sponte prodere. Caeterum ad ipsius epistolam qua me ad novum commercium invitabat, respondi quidem in modum ut facile judicabis non valde blandientem, si Te scirem responsionis meae curiosum, mitterem Tibi apographum; interim hactenus silet, et forte ita ipsi arrisit responsionis meae tenor, ut sit silentium observaturus in aeternum: hoc saltem firmiter apud me constitutum manet, nunquam posthac cum ipso pacisci nedum eum in gratiam recipere, nisi mihi pro eo quod adhuc debet plenarie satisfecerit, et praeterea solenniter deprecatus fuerit: sed mittamus tandem turpissimum hominem. Hunc aliosque Italos stationi Tuae ubi vacaverit inhiaturos esse nullus dubito; quanquam illis forsan Palmam praeripiat peregrinus, sicuti fieri solet in academiis ad quas Professores aliunde accersuntur; plerunque enim exteri praeferuntur Indigenis, quod in Belgio saltem solennissimum est, et alibi quoque ubi scientiae et litterae in pretio sunt; Quae Te in gratiam Adgnati mei Tibi si pote substituendi effecturum promittis, ipse mecum ut spero memori et grata mente agnoscet; nollem vero Te quicquam moliri ea tantum de causa ut demereri possis meam de Te bene merendi intentionem, quae successu suo caruit; quod enim in Tui gratiam facere volebam, id potius in nostrae Academiae bonum quam in Tuum commodum vergere censendum fuisset, adeo ut Tu minus quam illa mihi fuisset devincta, sed nosti res nostras ruunt in pejus indies proh dolor! Constitutus est nuper Professor Logices Cl. Zwingerus juvenis 20 annorum, non tam electus a Senatu Academico quam nobis obtrusus a Senatu Politico; non sine magno recte sentientium scandalo, et Privilegiorum juriumque Academicorum detrimento et derogatione; Quid ego hac in parte fecerim, quid in nostro Senatu dixerim ut etiam Senatus consulti pro Te facti ratio haberetur, quot ideo quanta[que] odia in me conflaverim, eorum qui vindictam sicam exercere sibi proponebant, ab aliis Tibi perscribi sino. Vale.
P. S. Ne vacuum maneat hoc spatium, ecce mitto Tibi apographum bifolii typis editi, quod nuper Praga accepi sub involucro nescio a quo quia nullae litterae adjectae erant; prima pagina exhibet titulum, altera duas figuras aeri incisas quarum una est globus terraqueus cum inscripto cylindro, altera repraesentat eundem cylindrum seorsim cum superimposita sphaera minori seu pomo imperiali cum adjecta epigraphe "Plus ultra"; pagina tertia continet duo epigrammata unum ad Carolum VI. Imper. alterum ad Geometras quibus proponit Problema Geometricum o! quam mirificum et nullis viribus ingenii humani solubile! Sed ne curiositatem Tuam longius morer: accinge Te ad legendum sed risum contine. Pagina 4.ta est vacua: ea ergo verba Auctoris fideliter transcripta (Si ex ungue Leonem, suspicor hujus Problematis Auctorem esse comitem ab Herberstein utpote Pragensem, qui jam fere solus dominatur in Actis Lips. hujusmodi magnalium scriptor)[6].
"Columna Herculea seu etc."
Huic invitationi respondit Anonymus quispiam ex meis Discipulis peculiari scripto, quod Pragam remisit; illud autem ita se habet: " Columna Herculea sine labore etc. " [7]
Et Tu quoque Vir cl. iterum vale.
Dabam Basileae a. d. l. Martii 1712.
Votum voto rependo, utque Tibi post hunc plures anni feliciter recurrant precor.
Fussnoten
- ↑ Batzen
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Der Text in der Klammer ist dem eigenhämdigen Postscriptum als eine Fussnote auf der folgende Seite beigefügt.
- ↑ Columna Herculea, seu problema Pragense augustissimo Romanorum imperatori Carolo VI. submississime consecratum, omnibusque Geometris in Strenam anni 1712 propositum [Prag 1712]. Johann I Bernoulli gibt diesen genauen Titel in seinem Brief an Abbé Bignon von 1712 02 21 an. (Joh. I Bernoulli, Briefe 3, p. 486). Ebenso erwähnt er diese Schrift in seinem Brief an Leibniz von 1712 03 16.
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)