Verzaglia, Giuseppe an Bernoulli, Johann I (1710.03.25)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:09 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Strasbourg
Datum 1710.03.25
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 726, fol.146-147
Fussnote Ms. in schlechtem Zustand. Der Brief von Jakob Christoph Iselin an Verzaglia (1711 06 13; Ms UB Basel VB M 14 IV, p.243) stellt eine indirekte Antwort von Joh. I B. auf diesen Brief von Verzaglia dar.



File icon keinbild.gif Ioseph Verzalia

Praeclarissimo atque Doctissimo Viro

Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Si Tu filijque tui omnes valetis, bene est; ego ex animo gaudeo. Quod in hanc usque diem, litteras ad te dare distulerim, itinera Francofurtum et adiacentes regiones suscepta fecerunt; quod vero, post tam longum temporis intervallum, argumento tandem utar, mihi sane ingrato, et Tibi sine dubio molesto, non tam amicorum quorundam litterae, quam sermones eorum, qui hoc iter habebant, efflagitant. Tamet si, mihi non defuerunt argumenta, immutati animi erga me tui, ego mi Cl. Bernoulli, nunquam fore putavi, te eo deventurum, ut vel non levi existimationis tuae discrimine, palam illud profitereris; sed quando impotentia animi, eo te deduxit, ut neutrius nostrum rationem habeas, patere, ut quae propria causa silentio praeterirem, tua paulo longiore oratione complectar, ea quae sentio aperte ac sincere, sicut et natura mea et nostra amicitia postulat scribendo. Ais (ut ferunt), pro tuis eximijs erga me officijs, non debuisse tam indecenter, atque inhumaniter, e domo tua exire; quod cuiusmodi sit, satis assequi non possum, sed tamen suspicor, inique te ferre, quod pro tuis in me meritis, gratias habuisse contentus nullas amplissima aliqua mercede retulerim; sicque spem tuam eximij alicuius praemij in adventu meo fortasse conceptam fefellerim; Suspicionem, quae praebent argumenta, quaeque si me purgare, teque accusare coram alijs vellem omittenda non essent, tecum amice agens nihil est quod commemorem; cum et tibi ipsi obscura esse non possint, et ex dicendis facile intelligi queant. Illud primum peto, ut ignoscas mihi simplici ingenio viro, si sub humanissimis illis verbis, quibus me nihil minus cogitantem, (dessumpta ex quibusdam Cl. Scheuchzeri dictis occasione) Basileam tantum non attraxisti, spem proprij [com]modi latere non intelligens, eo passus sum adduci, ut prolixam, quam mihi pol[ic]ebaris acciperem voluntatem, et sub patria adhuc potestate existens, exigua nummorum vi instructus, atque adeo assequendis tuis praeclarissimis meritis omnino impar, itineri me committerem. Deinde hoc velim existimes, quod licet mea me tenuitas admoneret, quod cum plus etiam facerem, quam possem, nunquam tamen praestare[m] quod deberem; non destiti tamen cogitare, et cum amicis harum rerum peritissimis deliberare, quaenam potissimum ineunda mihi esset ratio, ut tandem cognosceres, tibi cum homine gratissimo rem fuisse, et beneficia tua plane non peri[j]sse. Quid ver[o] causae fuerit; cur, virorum in omni iuditio elegantissimorum consilia [sequ]utus, vim naturae meae inferens, aliter ac constitueram tecum egerim, perlec[tis his] litteris facile ipse intelliges. Quod autem ais: "Pro tuis eximijs erga me officijs." Profecto officia inter honestos viros mutua esse oportet, quid vero Tibi sit in officijs mutuum ignoro; equidem hoc arbitror, cum paria accipiuntur, et redduntur. Ego si dicam officia in te mea, summa atque admiranda fuisse, Tibi ipsi levior ac inanior, videri non debeo; cum omnium virorum proborum sententia, maiora ea fuerint, quam quae nostrorum temporum modus capere soleat. Quantum illud sit, quod ad amicitiam tuam additum, singulari studio quaesiverim, eamque aliorum Celeberrimorum virorum comercio praetulerim, omitto. Qualia de Te senserim, et praedicaverim, et quam libenter et saepe laudes tuas commemoraverim, nihil attinet dicere; Recordere tantum velim, cum primum ad me scripsisti in hanc sententiam: "Summa m[e affice]res voluptate, si Urbem hanc nostram inviseres"; quam cito, et quam serio, dissuadentibus amicis, secus postulantibus rationibus meis, et fere reluctante Patre de adventu meo Basileam agere coeperim, spretisque benevolorum consilij, nec non proprijs commodis, et tantum non violata, filiorum erga parentes pietate, tibi morem gerere studuerim.

Iam vero in itinere, non animi gratia et aliud agendo, sed data opera suscepto, post tot charissima relicta capita, et celeberrimam Italiae urbem quae et quanta tulerim ex inconstantissimo tunc anni temporis temperamento, sicuti facile conijcies, ita fatearis oportet, tot dies per praerupta vestrorum montium iuga iter habendo; haud me potuisse, qua nivium, qua imbrium, qua calorum incommoda ferre, et fluminum, rupiumque pericula contemnere, nisi recreatum et sustentatum a singulari, et mirabili erga te benevolentia, cuius ne ullum tibi deesset insigne argumentum; maximis itineris difficultatibus, accesserunt sumptus fere duplo graviores, ut munusculum illud leve lapidem Bononiensem, a te mihi etiam atque etiam mandatum, mecum ipse portarem. Recordare coetera, quam durum mihi acciderit, et prope ipsi sanitati contrarium, relicta veteri vivendi ratione, novam, et oppositam inire Basileae; quanti res mihi discriminis fuerit, tot menses uti cubiculo, aestate contra ferventiores solis radios fere nullo instructo munimento, hyeme vero ob proximum a latere alterius domus tectum humidissimo, quo me iam tot aspera passum, probandum adhuc esse duxisti; Qua tecum egerim observantia in aedibus tuis, in quibus, dum alij suo, et non tuo iure gaudentes, nihil tua commoda morabantur; ego sponte suscepta conditione servili, cum tuis Filijs, in praestanda Tibi obedientia, non modo certabam, sed et eos longo intervallo superabam; Qua animi constantia et alacritate, ut Te fruerer, tanto tempore molestissima itinera illa religionis ergo, octavo ad minimum quoque die tulerim, quorum vel singula, si eodem, quo ego Helveticum consilio fuissent suscepta, eorum, quorum amor proprius iuditium non impedit sententia Platonem ipsum (ut doctissimi Civis tui verbis utar) devinxissent; Deinde ob infantes, quot devorandae fuerint incongruitates, nemini certe sine stomacho tolerandae, nisi eos amore pene paterno prosequutus; Reminiscere etiam meam erga te, plenam humanitatis ac pietatis voluntatem, quam tu ipse lectulo affixus graviterque decumbens fraternam vocare solebas; cum ita sum tua causa perculsus ut meam oblitus esse viderer. Quae cum omnia colligeris, et tecum ipse perpenderis, satis ne his omnibus, tua mecum agendi ratio mutuo responderit, tu Te iudica. Ego astute non agam, Italicam facilitatem Tibi candide aperiam, quam si riseris libenter ignosco; In praecipuis itineris asperitatibus maxime me recreabat spes, quam omnes humanioris ingenij viri, quotquot ea, de quibus per litteras egimus noverant, concipere iusserant; sic enim animum, pene difficultatibus fractum, erigere solebam. Perge, [perfer,] et obdura, inspice quo tandem te ferant hi, quos nunc sustines labores; Te manent [ample]xus Cl. aeque ac humanissimi viri, qui iam de proximo tuo Bononia discessu certior [a te] factus vigilat, et in adventum tuum diligentissime inquirens, illum subito sibi nuntiari insignioribus Urbis tuae hospitibus, etiam atque etiam mandato, ut te si fieri possit equo desilientem proprijs ulnis excipiat, lassumque de tam longa via, singularibus [mutu]ae voluntatis argumentis reficiat; scilicet ignorabam, eam te habere de tuis [lu]cubrationibus opinionem, ut itinere, vel ex ultima Thule redimi mereantur, quemadmod[um] ex ore tuo non ita pridem accepi; Quare non facile dixerim, quis meus fuerit sensus, ubi non modo cognovi, te nihil fuisse solicitum, quo tandem die venirem, sed debui ipse met, iam antea per puerum hospitij de meo adventu data opera edoctum te convenire, et (ut nullus esset dubitandi locus, quo numero meam salutationem haberes) expectare in inferius domus atrium, tandem crepidatum et tunica domestica obvolutum descendentem, [qu]a certe ratione, si aliquem ex civibus tuis, officij ergo te adeuntem excepisses; nae merito requireretur illa humanitas, quam exulasse ab Helvetijs credendum non esse, in tuis ad me litteris perpaucis ante mensibus asserueras; Neque hic praeterirem, maximum a te in me profectum ornamentum, dum post innumeras confabulationes, et deambulationes, me tandem, quem in superiorum aedium partem duceres, dignum File icon keinbild.gif existimasti, si negotiorum gravitas sinisset illud paulo longius produci; nempe vix ascenderamus, cum ad commessationem tunc forte invitatus, illico dimittere me fuisti coactus; Primum hoc atque nobile mutuae observantiae pignus, exceperunt alia, eodem animo digna; post aliquot denique dies, tuo contubernio ornatus; video mihi dessignari cubiculum, non illud quidem a quo conspectus pateat in monticulos, fluvios, et caeteras variantis naturae delicias, ut Tu non ita pridem, ad me facilius aliciendum scripseras; sed illud, a quo iam proxime dicebam non sine singulari Deorum providentia factum esse ut incolumis et sospes evaserim; Deinde, dum ego priora novis officijs cumulando, ad meliorem mentem, te vocare studebam, facta tibi potestate hospitij praetium, de quo iam per litteras bimestri ante conventum erat arbitratu tuo statuendi, Tu (pudeat me ne haec levia comminisci, quae te fecisse non puduit) transactae pactionis oblitus, nescio quem inconstantem nummorum aureorum valorem obtendens, conditionem non modo priore, sed et aliorum convictorum conditione graviorem imposuisti, ut facile si tanti esset ostendere possim, ea quae mense Septembris, cum ijs, quae ante discessum meum dixisti conferendo; Sed ego quae quibus anteferam? Paucis post mensibus, perinde ac si meus adventus, in te contumeliosus fuisset, et mea consuetudo esset tibi maxime onerosa, quam duro, quam aspero, minus dico, quam inimico vultu, hora statuta in hypocaustum tuum descendentem me excipere coepisti? Quam semper alijs occupatum curis te offendi? scribendae erant epistolae; solvenda problemata; perficienda negotia; radendae genae, credat hoc quisquam? legenda folia nuntiatoria et id genus alia; nullum commodius erat tibi tempus, nulla hora aptior, ego semper interpellatu, ego intempestive semper aderam; quibus cum praecipuum itineris mei consilium frustrari maximam partem viderem, quid mirum, si semel, atque iterum facere non potui, quin internum animi dolorem vultu tandem proderem; Tu vero, qui ex ijs quae patienter tuli recte intellexeras, nihil mecum non audendi, tibi factam esse ab indulgentia mea potestatem, quo nemo unquam in mancipia (quibus id saltem concedebatur, ut pro arbitrio secundis rebus laetarentur, maererent adversis) eo in me dominio usus; quod acerrimam hanc iniuriam, quam ferre, tam hilari ore dissimulare non possem, asperimis verbis non modo me castigasti, sed et exitum e domo tua apertissime minatus es; illud iterum, atque iterum addens, te in aedibus tuis nulli subiectum esse, nullius nuti[b]us regi; quibus cum mitissime respondissem, appellans humanitatem, quae ingenuos ac nobiles animos, ubique vincire solet, et debet; tunc ira vehementius elatus, in me probrosa dicta indecenter effundens, incomparabilem patientiam meam pene laesisti. Illud vero omnium urbanorum virorum captum, omnino superare videtur; qui fieri potuerit, ut quarundam insigniorum lucubrationum tuarum copiam mihi facere nolueris; Equidem cum superioribus diebus, nobilissimus huius urbis et egregius vir, me cum aliquot Doctissimis hominibus caenae adhiberet, casuque incidisset sermo de tua mensurandi arcus parabolicos methodo, simul ac intellexit, mihi eam latere, cum tibi ipsi exciderit, percu[ss]a vehementer dextera mensa in haec verba, altissima voce prorupit: "Oh hominum fidem"; cumque ego omnes intenderem nervos, ut illi caeterisque persuaderem, nihil facilius esse, praesertim viro tui simili, tot speculationibus onusto et sexcentis curis districto; alij credulitatem tantam ridere; alij caecum amorem in te meum laudare; omnes autem animum istum tuum, in virum, ut dicebant, de te tam praeclare meritum improbare coeperunt. Sed qualis fuit tandem eximiorum in me tuorum officiorum finis? haud absimilis principio, quin et illo deterior, cum nihil tibi, uxorique tuae deliberatius esse videretur, quam ut me quacunque ratione possetis, e domo vestra exire cogeretis; Equidem scio femellas, quandoque posse cum excusatione peccare, easque potius miseratione, quam animadversione esse dignas; sed uxorem tuam, in aedibus tuis, te praesente, ac vidente, me cochleari, aut furcula patinae iam imminente, edulia, non semel, atque iterum, sed saepissime petulanter auferre potuisse, excusent alij, ego qui id ferre tua causa valui, aequi bonique consulere non potui. Tot ego gravissimis iniurijs si novis officijs respondissem, quis esset, qui me in omnibus alijs negotijs, non casu potius existimaret, quam consilio, egregij, fortisque pectoris specimina dedisse? ut enim ingenui ac generosi beneficijs devinciri, ita abiecti prorsus et humilis animi est, iniurijs non commoveri. Quare non tibi defuerunt officia mea, neque ut ais, e domo tua indecenter, atque inhumaniter exivi; File icon keinbild.gif sed a fide tua pene derelictus, tam insigni erga te voluntate fui, ut in discessu meo, cum maxime possem et deberem, nullis non modo quaerelis uterer, sed et singularia esse tua in me merita tecum iterum, atque iterum testarer; Atque hoc ipso tempore, tibi tota urbe vestra et forte etiam per litteras apud exteros, sermones contra nomen meum suscitanti; non publice, aut saltem coram Accademia vestra causam meam agens, ut aliquorum erat sententia, et honor meus suo quidem iure postulabat, sed private et amice respondeo, teque in officio continere mitissime studeo; quin ut Basilea discessi, ita omnem semper captavi occasionem, tuas laudes et eximia tua in me merita praedicandi, ut omnes delicias meas in nomine tuo celebrando esse positas, ijs qui haec animadvertere solent, videatur. Hinc agnosce potius, et proba humanitatem viri tui amantissimi, qui secus ac alij nostris temporibus soleant, non modo non quaerit rationes, quibus beneficia in se Tua extenuet, sed cum gravissimas habeat, eas tantum reminiscitur, ut gloriae, et nomini tuo consulatur. De [pandokis][1] haec habeto. Si eas liberalitati meae acceptas referre velis, facile conveniemus; Sin iure exigis, ego iure nego; cum post homines natos, a nemine adhuc praeter te, lege sancitum sit, nos teneri ad ea, de quibus nulla in contractu facta fuit mentio; At inquis; Hoc more receptum est, ut pro illis praetium numeretur; Nae tu es egregius iuris consultus, qui vis advenas ijs legibus vel moribus obligari; de quibus in conventione admoniti non fuerunt. Sed esto, do, tibi id iuris esse; Qui omnia ita mecum ad vivum resecas, statuas oportet, quo tandem nomine hospitij praetium, (ut dicebam) maius, constituto per litteras, non modo a me acceperis, sed cum famularum tuarum temeritate coactus, te absente plures dies diversorio publico uti debuerim, illud tibi a me solvi passus sis. Vel charta erubescit his nugis immorari; cumque iniquissimo animo intellexerim, nome[n] a te meum iniuria traduci, iniquiori illud, vel tecum agendo, haec commemorando, vindico; quae eatenus tantum in medium ferre volui, quatenus te admoneant, quam male de me, qui non modo plusquam debebam, sed et ea quae non debebam tam expedite tibi numerari, merueris; cum ex eo quod singulis mensibus, ut vobis moris est, mercedem non solverim, sed munuscula etiam subinde obtulerim, statim existimans, te nullum aliud tandem laborum tuorum praemium accepturum, tot aversi a me animi inditia prodidisti. Sortitus es, mi doctissime Bernoulli ingenium, cui paucissima quidem comparari, nullum certe anteponi potest; noli quaeso committere, ut dignus censeare, cui humanior animus contigisset; Habes duos Fratres, viros quatenus experiri licuit humanissimos, his adde senioris filium natu maiorem, perfectissimae modestiae exemplar, et si caetera deessent, habes Celeb. Leibnitij volumen epistolarum, unde excellentiora humanitatis documenta haurire potes; hos imitare, hos sequere, non mulierculas, quarum consilijs, si aures praebueris, nunquam gloriam omnibus numeris absolutam consequeris. Ego a quo primum tempore nomen tuum celeberrimum cognovi, te mihi semper amicum esse volui; quam laboraverim ut me tibi amicissimum esse intelligeres, testem habeo pene dixerim Europam totam; maneo in voluntate, et quoad voles tu permanebo; et quanquam beneficia iniquo anim[o] coll[ata,] benefici[a esse] c[es]sant, [et] maleficia fiunt, amore tui, quicquid iniuri[arum] a te tuisque accepi, libentissime oblitus, officia solum erga me tua memoria tuebor, ac religiosissime colam; neque sermones, quos adeo inconsiderate, et istic, et alibi contra nomen meum sparsisti me detinebunt, quo minus omnem operam, curamque meam, quantum erit in me situm, tuis commodis impendam; cumque e dignitate tua maxime sit, iuditium de te meum, ut clarissimis officijs praestitum, a me tueri ac servari; si ingratum non esse videbo, omnibus meis studijs illud sustinebo; sin ea me perdere ac profundere sentiam, non comittam, ut tibi ipsi insanire videar; Caeterum quam vehemens in tua causa deffendenda sim, ab alijs malo te intelligere, a me hoc scias oportet; non defuisse, qui inter alia nomini tuo indecora, aliquibus Doctissimis viris retulerint, te aliena semper improbare, semper negligere, auctoresque ipsos indecentissime appellare. Quare tu ipse statuere potes, quo loco apud Te esse debeat, ille qui a te provocatus, tametsi forte liberius quam velles deffectus tuos tibi detegit; apud alios tamen, quae sua est erga te benevolentia talia de te praedicat, qualia te praesente vix sine rubore praedicari patereris. Vale.

Argentorati IIX Kal. Aprilis MDCCX.

P. S. Cum insignis huius urbis Bibliopola injiciat[2] mihi spem, fieri posse, ut Francofurti proximis nundinis Cel. Leibnitium salutem atque amplectar, operae praetium esse existimavi tantum Virum invisere, atque iterum urbem illam[3] petere; praesertim, cum se mihi obtulerit occasio navigij mercibus onusti cras eo tendentis. Si sors meis votis arriserit, ei salutem plurimam etiam tuis verbis dicam, quod ingratum Tibi non fore confido.


Fussnoten

  1. Lesart unsicher. Eventuell auch "laudolis"
  2. Im Manuskript steht "inijiciat"
  3. Im Manuskript steht "illum"


Zurück zur gesamten Korrespondenz