Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1710.02.15)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:09 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padova
Datum 1710.02.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.18*
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Celeberrimo atque Summo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Jacobus Hermannus

Pro voto Tuo, Vir Celeberr., quod occasione nuperi ingressus hujus anni pro me nuncupasti, gratias habeo maximas et votum illud quod primo anni die corde premebam nunc tandem repono, Deum precatus, ut, quae mihi apprecaris fausta et laeta in Te abundanti mensura rata esse jubeat, redeuntemque valetudinem ita Tibi firmet, ut perplures anni laeti Tibi recurrant, praecipue ad ejus Gloriam, quam tot detectis reconditissimis veritatibus mathematicis seris etiam posteris admirationi futuris, adeo insigniter hactenus promovisti.

Nondum vacavit stricturas conscribere in Parentii Cavillationes, et nescio quando vacabit; quod si tamen satis otii mihi erit, aliquid in publicum mittere non gravabor sed tecto nomine, ita tamen ut Tu satis videre possis notas tuas mihi adjumento fuisse absque ut in scripto nomineris, nisi in quantum Tui mentio injicienda erit in refutatione Parentii ineptiarum contra Schediasma tuum Dioptrico-Catoptricum[1]. Nobiliss. Burnetus litteras tuas quas ad me direxeras et ego Venetias miseram ipsi reddendas, recte accepit. Nam earum occasione ea mihi retulit circa Vocationem Tuam Lugduno Batavam quae in postremis meis ad Te scripseram. Is Patavio Veronam profectus est, iter suum per Germaniam inde prosequuturus, in quo se quoque Ampl. Leibnitium salutaturum paulo ante profectionem suam ex hac Urbe dixerat, quemque propterea litteris meis ad laudatissimum Virum comitatus sum, ad quas responsum quidem accepi,[2] sed nulla in Epistola Leibnitiana Burneti facta est mentio, ex quo concludo Burnetum non coram Leibnitio tradidisse meum Epistolium; Eundem tamen Burnetum jam in Belgio versari existimo, cum mihi quoque significarit se per aliquot Menses ibi commoraturum antequam in Angliam transfretaret.

Mea opinione prudenter agis quod, nisi Lugdunenses Curatores hyper-lautis File icon keinbild.gif conditionibus Te sibi devinciant, oblatam Cathedram acceptare nolis. Secus enim Valetudo Tua periclitari videretur. Sed metuo tamen ne Proceres illi admotis validioribus mediis Te ad se trahunt. Quod vero optas, ut stationem mihi obtinere queas siquidem Tu eam ingredi nolis, est quod gratias agam maximas, hinc enim benevolentiam tuam erga me ut alias, grata mente agnosco. Caeterum nullus dubito quin Tua commendatio magnum pondus habitura sit, et ego vicissim magna cum voluptate eam Provinciam, quanquam fortasse indigne, gesturus essem, quam Tuo amori erga me deberem. Sed arbitror, Curatorum animos jam in alium conversos esse ubi, intellexerint Te non e re tua invenire ut Belgium denuo repeteres. Nam a Nob. Burneto accepi, Lugduni rumorem esse, Keilium Anglum eo casu, Cathedrae praefectum iri, quod facile crediderim; sed in Keilio non invenient Bernoullii sublime ingenium quemadmodum tale non invenerunt in Serrurerio Trajectini; ast utinam invenient hominem qui aeque digne ac Tu, vices suas explere queat! nusquam certe. Celeberrimo quoque Gulielmino nostro Vocatio ad Archiatri Munus apud Magnum Hetruriae Ducem Florentiae ostensa est, cum annexo salario annuo 1600 piastrarum florentinarum cujus valor florenis nostratibus seu Germanicis expressus, esset 3840 fl. Sed nescio adhuc quid consilii ceperit; Aequum est ut Craigius errorem publice commissum publice quoque revocet, et si promisit se id facturum, uti Vir est honestus, quoque praestabit. Quando conceptum meum de Vi Centrifuga Tibi narravi, non recordabar amplius, me eundem antea in tuo schediasmate quo Cl. Varignionii errorem correxisti, legisse. Quae circa idem argumentum habes in postremis Tuis litteris, adeo clara sunt, ut nihil melius ad rem dici possit, et veluti mihi mirum quantum placuere, sic ea etiam cum Illustrissimo Abbate Conti Nobili Veneto, et in Reconditiore Geometria non leviter versato, communicavi, cui perinde ac mihi adeo arriserunt, ut propria manu integrum Tuum ratiocinium, eo pertinens transcribere voluerit, quod, ut spero, Te male non habebit. Sic etiam uberrimum lucem affudisti Leibnitiano schediasmati[3] ubi res non satis distincte exposita videbatur loco a me citato Act. 1706 p. 447. Quanquam Jesuitae Ticinensis hypothesis accelerationis gravium prorsus praecaria sit, et antea jam a Newtono in principiis suis Mathematicis[4] considerata, ipsi tamen aliqua peritia praesertim in Antiqua Geometria denegari non potest, omnia enim posita hypothesi sua more veterum demonstrat: unde aliter de eo judicandum existimo, quam de Villemotio Gallo, cujus Liber[5] nondum a me visus, Ampl. Leibnitio non magis File icon keinbild.gif quam Tibi probari videtur, cum in suis ad me litteris diserte indicet, Autorem sibi parum in Geometricis demonstrationibus versatum videri. Ante hoc, et Tuum Judicium quae mihi decretoria sunt, putabam opus illud esse rarae industriae et eruditionis Geometricae specimen, qua in re elogium illud Historiae Academiae Scientiarum 1707 me fallebat, ubi haec habentur verba, "que le livre de M. Villemot est tres ingenieux, etc. que cet Ouvrage brille d'invention et de Genie." Miror Problema inversum Virium Centripetarum a nemine adhuc tentatum esse, cum tamen de hisce viribus ad ravim usque a Gallis aliisque hactenus scriptum sit, adeo quidem ut Doct. Fontenellius hoc argumentum tanquam penitus jam exhaustum praedicarit. Sed hoc dici non potest, quandiu Problema "inveniendi curvas, in quibus mobilia decurrentia et areas temporibus proportionales describentia, habeant vires Centripetas aut Centrifugas data lege progredientes", nondum solutionem accepit. Facillimum est, invenire legem vis Centripetae in data quavis curva, sed inversum multo difficilius videtur, quod an a quoquam solutum sit nec ne, curiosus essem intellegendi. Cel. Viri Newtonus et Leibnitius posteaque Varignionius ostenderunt Vires Centripetas tendentes ad Focos Sectionum Conicarum esse in duplicata ratione permutata distantiarum mobilis a foco, et in hac proprietate Sectionum Conicarum praecipua pars Astronomiae Newtonianae versatur. Sed quid impedit, quo minus infinitae aliae esse queant curvae in se redientes quae eodem privilegio ac Sectiones Conicae gaudeant? Hoc saltem impossib[il]e esse nondum demonstratum existit, ut ut necessarium videatur ad probationem Planetarum orbitas vere Ellipticas esse ut Newtonus ex recensita proprietate vis Centripetae conclusit. Unde majus operae pretium facerent Galli, si hoc Problema inversum solutum exhiberent, quam ea sine fine recoquere aut potius exscribere, quae apud alios jam demonstrata habentur: ut Bomius qui praecipua quae in hanc rem adduxit in Commentariis 1707 pag. 634 Edit. Holl., ex Gregorii Astronomia transcripsisse videtur.[6] Martinum Polum recte in Censum refers eorum quibus curta est in Geometricis Supellex, nam plane est Matheseos imperitus magis adhuc quam Sturmius, qui tamen omnibus viribus in unum collectis demonstrare non valet omnes tres angulos trianguli cujusvis rectilineis aequivalere duobus rectis, et tamen Mathemata publice docere tenetur; unde summa cum ratione contemnis hujusmodi Mathematicastrorum Judicia de praestantissimo tuo invento Motus reptorii, quod adeo admiranda Tibi suggerit inventa qualia sunt Ellipseos imo cujusvis alius Curvae reductiones ad arcus circulares, quibus in Geometria nihil praestantius et utilius reperiri posse File icon keinbild.gif existimo, atque hac in re mecum quoque sentit Cel. Leibnitius qui in suis ad me litteris theoriam hanc tuam mirum quantum laudavit.[7] Gaudeo idcirco me aliquando eam ita ampliatam in Academiae Regiae Berolinensis Actis visurum esse. Sed utinam eodem jure vilipendere possem Hominum illorum Judicia quales sunt Sturmius, Parentius etc. de Opusculo meo Mechanicae fluidorum[8], quod nondum adhuc ad umbilicum deductum est, ac Tu de Tuis meditationibus! Mihi enim promittere non ausim illud eo cum perfectionis gradu in publicum proditurum esse ut supra aliorum judicia illud positum considerare possim, quanquam omnes ingenii nervos intendam ut nonnulla saltem eo inspergam, quae Doctioribus saltem displicere non possint. Quod si vero Geometrae primi Ordinis sibi aliquid de eo promittunt, id non potest non in meum damnum cedere; cum in meis viribus nihil positum reperiam quod eorum oculos subire mereatur. Mihi etenim propositum est praecipua inventa circa affectiones et proprietates Corporum fluidorum quae hinc inde in variis operibus dispersa sunt in uno eodemque opusculo simul exhibere, sed ita tamen ut non adeo serviliter aliorum demonstrationibus inhaeream, easque relictis calculis Algebraicis ubi res patietur, ad lineares demonstrationes reducere satagam in gratiam Italorum inter quos plures quidem in Geometricis utcunque versati sunt et pauci in rebus Analyticis praecipue Calculo differentiali.[9] Statim atque Opusculum meum prelum evaserit, curabo ut ejus exemplar ad Te deferatur, si non aliud, observantium saltem erga Te meam testaturus. Nullus dubito quin Judicium tuum de Libro Montmortiano[10] latum accuratum sit; ars conjectandi moralibus applicata sicut curiosa est ita difficilis admodum, unde non miror talem applicationem in Libro hujus Autoris desiderari. Conjecturae Wolfii[11] existimantis sub literis F. D. C. A. V. latere voluisse Abbatem Catelanum favere videntur ipsae literae initiales, in qua nunc magis confirmor ex quo intelligo Cl. Varignon in eadem esse sententia. Ratio quod id ab initio non suspicabar, est, quod scirem dictum Catelanum Calculo differentiali nequaquam favere, qui olim prae omnibus inventis geometricis calculum et Geometriam Cartesii attollebat; unde jam tanta in eo Catastrophe qui per insigne tempus otiosus in RPublica literaria spectator delituerat. Doctissimo Tuo Nepoti, cui salutem plurimam dico, proxime scribam. Nunc Vale et quod facis, mihi favere non desine.

Dabam Pat[a]vii a. d. 15. Febr. 1710.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. Plan der Phoronomia?
  10. [Text folgt]
  11. Das im Manuskript folgende unleserliche Wort scheint gestrichen zu sein.


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)