Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1707.10.19)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:06 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padova
Datum 1707.10.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.10*
Fussnote Siegelspur. 4 Zeilen Postscript auf Umschlagseite



File icon keinbild.gif Viro Incomparabili Joanni Bernoulli M. D. et Math. Prof. Celeberrimo

Fautori et Patrono honoratissimo.

S. P. D.

Jacobus Hermannus.

Duo praeterpropter elapsi sunt Menses quod Patavii primum sospes et incolumis appulerim, et post triduam commorationem Venetias abhinc me contulerim, plurimorum quae in percelebri illo emporio peragenda habui negotiorum causa, quibus expeditis circa medium superioris mensis, hanc Urbem cum Celeberr. Abbate M. Angelo Fardella meo Hospite et Amico ac Fautore singularissimo iterum repetii, ut me ad munia proximo novembre demum inchoanda praepararem primariasque meas lectiones sensim sensimque concinnarem, ac memoriae postea imprimerem: non enim hic moris est ut Professores ex scripto doceant verum omnia quae proponenda publice habent memoriter recitare tenentur, quod plurimis magnum est onus. Mihi vero in hoc genere facillima incumbit provincia exornanda, geometriae enim elementa publice docenda cum adeo ligatum discursum non exposcant, sed tantummodo eo ratiocinandi modo opus sit, quo unum ex alio naturaliter deducatur facile ex tempore meas lectiones habere potero loco quod alii integras nonnunquam noctes insomnes transigere teneantur ut parati cathedram ascendere possint. Clarissimus tamen Hospes meus Primarius in hac Universitate Philosophiae Professor et Artistarum, ut vocant, Ordinis Praeses, quemadmodum plerosque Ingenii subtilitate, facundia, et eruditione tum philosophica tum etiam in quantum ad linguae latinae puritatem attinet, multum superat, ita magna etiam facilitate lectiones suas elegantissimas componit, quae nihil aliud sunt quam perpetua meditatio, ab omnibus plane Scholasticorum nugis purgatissimae. Insignis hic Philosophus qui citra File icon keinbild.gif invidiam superiorem hac aetate in Italia neminem habet aequales vero paucos aut nullos, primus extitit qui Cartesianam Philosophandi rationem ringentibus Stagiritae mancipiis in hac Academia docuerit et introduxerit, qua in re adversariorum calumniis penitus succubuisset nisi apud Principes Reipublicae Viros qui Academiam hanc moderantur gratia floruisset; egregiis insuper scriptis philosophicis in Italia jam pridem inclaruit, nam praeter elegantem logicam et introductionem ad mathematicas scientias subtilem in publicum emisit tractatum de Mente humana[1], ut plures epistolas taceam typis editas quibus Doctori cuidam Medico contra Cartesianam philosophiam insurgenti solide simul et acute respondet[2], mihi adeo impense favet ut amor Parentis erga filium vix major esse possit, ex quo facile vides, quantae mihi utilitatis sit cum tanto Viro habitare posse in ea potissimum regione ubi nusquam tuta fides ac unus alterius famae et existimationi insidiatur. Delectatur quoque maximopere mathematicis speculationibus in quibus juvenilibus suis annis maximos fecerat progressus; frequentissime mecum de maximis tuis meritis in rem mathematicam sermones miscet, ac ingeniosissima tua inventa ad coelum usque, pro merito extollit quotiescunque ad id occasio apud alios fert, ut adeo certus esse possis magnum tuarum Virtutum esse admiratorem et cultorem; ejus cultum ut Tibi deferrem me rogavit. Plures alii egregii sunt Viri intra 54 Professores qui publice hic docent, imprimis autem Dominicus Guglielmini meus Praedecessor, Medicinae nunc Professor, Bernardinus Ramazzini, et Vallisnieri omnes Medici[3]. In humanioribus literis Gracianus, Papadopoli, Reius et pauci alii, egregie sunt versati, reliqui vero omnes aut parum sunt periti, si paucos adhuc excipias, aut Peripateticae philosophiae penitus adhuc addicti: inter eos sunt aliqui qui circulationem sanguinis negent omnesque recentiores ut Harvaeum, Lowerum, Borellum, Malpighium aliosque tanquam ignorantes et asinos traducant.[4] Quantum ad Mathesin nostram attinet, paucos quosdam Venetiis salutavi qui calculo differentiali delectentur cum quibus aliquam familiaritatem inii, ac unus eorum File icon keinbild.gif absolute voluit ut ejus hospitio uterer. Est postea alius quis ex Ordine Oratorii Sacerdos ex nobilissima familia oriundus qui differentialem calculum mire deperiit, meque frequentissime convenit[5]. Coeterum hic Collegia privata non multum in usu sunt cum professoriae dignitati indecorum ducatur pro menstruo pretio collegia privata habere; Professores Patavini Nobiles patavinos ordine praecedunt, unde nullus domo exit quin famulo suo stipatus sit; magno interim exteri sunt odio apud Patavinos qui se solis exceptis neminem aestimare norunt; et saepissime de magistratu pessime loquuntur. Aliquot elapsi sunt dies ex quo Brenta parvus alias rivulus qui Patavium alluit a pluviis ita crevit ut in terras circumjacentes exundans maximum attulerit damnum cujusmodi accidens ab octoginta ut ajunt retro annis non accidit. Manfredii librum Bononia mihi attulit Clariss. noster Guglieminus, eumque celeriter percurri in quo nonnulla satis egregia annotata vidi adeo ut mihi fere plus arrideat manfredianus ille foetus quam Cheynaei Liber de Methodo fluxionum inversa. Satis egregie solvisse videtur in hoc suo opusculo nitidissime typis edito problema illud de invenienda cur[va] [...] infinitas Parabolas ad eundem axem descriptas parametros distantiis verticum [...] [6] in axe puncto aequales habentes ad angulos rectos secante, quod Tu etiam in[ge]niosissimo modo in Commentariis Academiae Parisiensis solutum dedisti curvam algebraïcam exhibendo quaesito satisfacientem. Manfredius autem aliam invenit aequationem algebraicam, quae an legitima sit, nondum examinare vacavit; eaque haec est in, ponendo et esse coordinatas curvae quaesitae. In nuperrima sua ad me Epistola mihi promisit se aliquod ad me esse exemplar transmissurum ad Te postea curandum quod quam primum accepero ad Te deferri curabo. Coeterum spero Te non solum iter a thermis Fabaricis Basileam versus feliciter absolvisse, sed etiam exoptatos etiamnunc earundem aquarum effectus et operationes experiri de quibus proxime certior fieri cupio. Hisce Vale Vir Celebratissime et me ama.

Datum Patavii. die. 19 Octobris 1707.

Stancarius huc transiens exemplar Manfrediani libri Tibi transmittendum attulit quod proxima occasione ad Te deferri curabo. Amplissimo Tuo Socero Cultum meum ut deferas enixe rogo, ut etiam honoratiss.ma[e] tua[e] thori Socia[e] ac Fratribus plur. honorandis.

A Monsieur

Monsieur Bernoulli des Academies

Royales des Sciences de Paris et Berlin, et Profess.

des Math. et Doyen de la faculté Philosophique

à Bale



Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Nachweisen
  6. Textverlust durch abgerissenes Siegel. In der Transkription von 19xx findet sich noch die Konjektur [adabo].


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)