Bernoulli, Johann I an Volder, Burchard de (1699.06.10)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:03 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Volder, Burchard de, 1643-1709
Ort Groningen
Datum 1699.06.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.166-167
Fussnote



File icon keinbild.gif Celeberrimo Viro

B. De Volder

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Hesterna luce postremas Tuas accepi, inclusas ad Ampliss. Leibnitium primo Cursore expediam.[1] Quantum fugitiva lectione hactenus perspicere licuit, multas moves objectiones quas praevideram; Res hae tanta caligine sunt obseptae, ut non putem illas unquam plenariam lucem aspecturas: adeoque non spero ad omnia Tibi satisfactum iri. Nec mihi arridet ex lege ordinis determinare velle cum Malebrancio ea quae humanitus absolutae necessitatis non sunt; partim quod legem ordinis, partim quod ordinem ipsum ignoramus: quanquam et id verum sit, quod respectu Dei Decretorum nihil sit quod non sit absolutae necessitatis, id est quod non a priori possit demonstrari ab angelo quodam quem Deus omnium suorum decretorum fecisset participem; ita ut evidenter pateret veritates facti non minus necessarias esse quam veritates rationis seu aeternae. Sed cum intellectus noster harum tantum sit capax vi sua propria, illarum vero non nisi per experientiam et eventum; sane mihi oppido ridiculum videtur eadem certitudine demonstrare velle a priori quod ex. gr. ex lege ordinis obliquitas eclipticae nec major nec minor esse possit 23° 30' 43" 27"' quem admodum ante annos aliquot Dn. Hollanderus Consul Schaphusianus in libro quem edidit[2] tanquam theorema geometricum asseruit quod secans compl. obliquitatis eclipticae telluris aequalis est medio proportionali inter radium et peripheriam hinc enim dicta quantitas eme[rg]it: ridiculum i[nqua]m si quis contende[t] hoc eadem certitudine demonstrari posse qua demonstratum habeo quod ex. gr. tres anguli aequantur duobus rectis. Celeb. Leibnitius longe melius meo quidem judicio faceret, si systema suum metaphysicum non ut omnino certum et geometrice demonstratum venditaret, contentus nimirum illud exhibuisse in modum hypotheseos fundamentum habens in experientia; ita enim haud dubito quin longe avidius acceptaretur; saltem mihi facilius persuadebitur ex. gr. nullas mutationes per saltum fieri, exinde quia id experientia in omnibus hactenus docuit: quam si quis mihi File icon keinbild.gif id obtrudere vellet tanquam veritatem mathematicam: reliqua praetereo, videbimus quid ipse Leibnitius ad ea sit repositurus; gratissimum mihi est vestrum agere internuntium hac in parte, haec sane opera non minus utilis quam jucunda erit, cum nulla fere sit linea eorum quae vel ad Leib. vel ad me scribis unde non doctior evadam, tanta ubique in illis reperitur ingenii vis conjuncta cum mirabili expressionis felicitate, quae duo raro in uno concurrunt: quapropter quaeso enixe ne me prives occasione posthac Tua legendi, si quid tamen erit quod Leibnitio soli dictu[m] volueris, quid impedit quominus adjicias schedulam obsignatam? Jam ad ea quae in Tuis ad me habes: Dicis Te non potuisse percipere vim demonstrationis meae, qua conficere volo idem praecise fieri, sive una libra attollatur ad 4 pedes, sive quatuor librae ad unum; negas namque vim corporis[Figur][3] quae continuo ascensu per absumitur a contraria vi gravitatis aequalem esse vi ejusdem corporis quam iterum a gravitate accipit descensu suo qualicunque ad pristinum suum locum . Sed videris non attendisse ad principium quod tunc in meis literis adhibueram et quod jam etiam concedis in literis ad Dn. Leihnitium,[4] causam nempe aequalem esse effecto. Hinc enim tanquam generale axioma suppono, corpus quod certa celeritate ex loco quodam movetur et post reditum ad eundem locum qualicunque itinere emenso ad quietem redigitur tantam vim habuisse censendum est, quantam durante suo itinere aliis sive corporibus sive elastris impressit; haec enim virium impressio est imprimentis effectus. Jam igitur cum corpus continuo tractu sursum ascendens et dein descendens per vices tendat quatuor elastra, quibus tensis in eodem loco sistitur, debemus sane dicere quod vis elastrorum tanquam effectus sit aequalis vi corporis ante ascensum tanquam causae. Unde vides me non assumere τὁ File icon keinbild.gif κρινόμενον; nisi forte dixeris tensionem elastrorum non esse effectum immediatum potentiae corporis , quia illa peragatur interveniente gravitatis actione: interim puto axioma valere de mediatis non minus quam immediatis, quoniam concipi non potest quomodo effectus ex nihilo augeri possit quacunque demum medio intercedente, quemadmodum ex Tuis verbis revera sequeretur potentiam augeri posse ex nihilo quando dicis vires elastris impressas majores esse potentia qua corpus uno tractu assurgit; finge enim quatuor ista elastra ita tensa simul restitui et machinamentum aliquod adesse cujus ope suas vires simul corpori iterum imprimant, si igitur ut dicis vires istae superarent potentiam qua assurgit ad , jam majori potentia acquisita altius assurgeret uno tractu quam prima vice; et sic nihilo contribuente, lucraremur augmentum potentiae seu effectum potiorem causa contra principium nostrum: quin et quod magis inconvenientiam ostendit, si post secundum ascensum continuum descenderet iterum tendendo quatuor elastra, quae se simul restituendo totas suas vires corpori iterum imprimerent, foret ascensus corporis jam adhuc major quam secundus, et sic quartus major quam tertius, quintus quam quartus: unde fieri posset, ut corpus celeritate quantumvis parva ad altitudinem assurgeret quantumvis magnam: quod nec rationi nec experientiae respondet.

Modus quem dixi in excerptis contineri, quo materia gravifica omnem suam vim transferat in corpus, in eo etiam consistit quod dixi particulas materiae gravificae posse in poros corporis ita infigi ut post appulsum non statim reflectantur, unde illius particulae vis necessario tota a corpore absorbeatur; pariter ac globi a sclopeto in asserem injecti vis omnino ab eo consumitur; sed bene est quod agnoscas non opus esse ut hoc fiat circa materiam gravificam. Fateor interim etiam me non praecise adeo docere posse cur illi globuli in orbem moveantur, vel cur illi vorticuli ita sint dispositi ut corpora in tellurem impellant perpendiculariter; Cum enim haec dicerem non animus erat gravitatis causam ex professo explicare, sed ostendere volui tantum modum quo possibile sit numerum ictuum materiae gravificae non tempori, sed spatio percurso proportionari; cujus sane veritas quicquid sit vel non sit de illis vorticulis vel ex hoc patet quod utique materia gravifica sit aequaliter et uniformiter diffusa adeoque non secundum tempora sed secundum spatia operetur. Ex abundanti tamen illi vorticuli quodammodo etiam astrui possunt et vel ex ipsa hypothesi Hugeniana: quae nimirum particulis illis motum tribuit in superficie sphaerica in omnes partes tenFile icon keinbild.gifdentem, unde facile concipi potest, ex perturbato tali motu sequi illos frequentissime sibi mutuo occurrere et in itinere rectilineo impediri, quo fit ut cum singulis momentis reflectantur tandem cogantur ad gyrum formandum ut tanto liberius moveri possint: ita videmus in fluminibus quando ad ripam sinuosam aqua insequens rapidius fluit quam praecedens, illam in plures tales vortices contorqueri.

Pro egregio solamine quo dolorem meum a morsu canum rabidorum contractum lenire satagis gratias ago maximas. Cum Te videam cupidum sciendi quid porro gestum fuerit, laetaberis haud dubie ubi Tibi dixero quod vaticinatus fueris veritatem, revera enim, prout divinasti, fulmina in Theologastros nostros qui ea in me paraverant reciderunt; Classis quae dicitur hic occidua (sapientes ab ortu, stulti ab occasu veniunt) fabricaverat quidem contra me horribile gravamen quod in subsequenti Synodo generali exhibendum erat ut ab ea solenniter declararer haereticus et ut talis condemnarer: Ilustrissimi vero Deputati Ordines hujus Provinciae meam videntes innocentiam illorum vero enormem rabiem, sua qua pollent prudentia fulmen excommunicationis jam jam me percussurum inhibuerunt, interdicentes serio et sub comminatione omnis inclementiae ne vel verbulo mentio fieret in Synodo de inepto isto gravamine multoque minus ventilaretur, nec me posthac ulterius lacesserent: unde vides Proceres nostros bonam causam amplecti non intermittere quando necessitas id requirit talia namque rosaria quae nil nisi sentes producunt in hortis nostris non [fov]ent mearum interim partium credidi esse, ut me scripto aliquo publice purgarem a malevolorum calumniis, quem in finem disputationem scripsi illam quam Tibi nuper misi per duos studiosos Helvetios, si forte non tradiderint, fac sciam, aliud exemplar transmittam; non quidem aliquid magni momenti ibi reperies, quod Tua lectione dignum sit excitabit tamen Tibi risum, quando me tam magistraliter Theologum agere deprehendes: actus Disputationis fuit ferventissimus, tres Domini mihi opposuerunt, suam quisque exquisitissimam eloquentiam producentes: victoria ut ex applausu Auditorum colligere licuit penes me stetit; plura particularia enarrare spatii et temporis angustia non permittit: Fabula ad tempus peracta est usque dum novam Logoli[tem] produxerint in scenam. Si Dn. Roman[5] de sua vocatione desperat, non ideo sibi persuadere debet, quod nostrates de alio medico cogitent; nam quamdiu talem virum invenire non possunt qui homines immortales reddat, tamdiu ut puto sedem medicam relinquent vacuam, sed forte ad eloquentiam propediem aliquis vocabitur, quod bene vorta! Accepi etiam cum Tuis literis Galilaei librum,[6] sed nescio quomodo id intelligis, quando me rogas ut eum a te in bonam partem accipiam, quandoquidem illum a Te petierim sed ita ut pretium ejus mihi indices: ergo aut pretium pete, aut qui alio munere compensare possim significa: utrumvis elegeris gratias ago quam maximas: ad officia habebis me paratissimum. Vale.

Cl. Braunio heri verbis Tuis salutem dixi, qui Te vicissim salutat: salvet a nobis plurimum quoque Celeb. Noodius.

Groningae die 31 Maij 1699.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Bild der Seite 2 mit Figur folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz