Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1724.11.09)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1724.11.09 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.27* |
Fussnote | Autographer Auszug von der Hand Joh. I Bernoullis in ZB Zürich, Ms. H 321, p. 85 Auf p.2 sind 4,5 Zeilen gestrichen |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Dn. Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Cum Russorum Monarcha propria manu ad Legatum suum in aula Berolinensi illustrissimum Comitem de Galowki scripserit, ut omnem lapidem moveret, quo me in Russiam traheret; extemplo ad me misit Secretariam Legationis ut, allatis litteris ab illustrissimo Comite atque Archiatro Blumentrostio, mecum coram de hoc negotio ageret. Inter alia facultas mihi data offerendi Filio Tuo easdem conditiones, quas Bilffingero oblatas esse dubio procul jam intellexisti, nimirum munus Professoris Matheseos cum salario annuo 600 Rubelorum, quos vocant, sive 1200 florenorum aut (quod perinde est) 800 imperialium et 250 imperiales in usum itineris. Quodsi statio minus commoda visa fuerit, elapso quinquennio reditus in Germaniam non deneg[a]bitur: ast non ante praestitutum tempus. Si de praesenti commoda videatur, consensum suum declaret Filius Tuus in litteris lingua vel Germanica, vel Gallica exaratis ad Legatum Caesareum, qui Status Administer in aula Russica.[1] Potest iisdem inserere, quae sibi proficua existimabit. Litteras ad me mittat, quas Berolinum deferri curabo.[2] Si elapso quinquennio alterum adde[re] constituerit filius, ipsius quoque salarium facile augebitur. Haec Tibi, Vir Celeberrime, significare debui, ut meo erga Te officio satisfacerem. Vale et fave.
Dabam Marpurgi. d. 9 Novembris A. 1724.
P. S. Aedes ad habitandum commodas quoque inveniet Filius tuus, ut locario non sit opus, una cum sufficienti lignorum et candelarum copia, quae non exiguos Petropoli requirit sumtus.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz