Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1718.05.10)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 8. April 2010, 08:32 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1718.05.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.15*
Fussnote Letzte (Umschlag-?)Seite leer



File icon.gif Viro celeberrimo atque Amplissimo,

Dn. Johanni Bernoulli,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Schediasma Filii Tui aut sub praelo jam sudat, aut mox eidem subjicietur, ut in Actis compareat calendis Junii prodituris.[1] Libertate usus, quam mihi concedis, paucis in locis dictiones quasdam emollivi, quae Hermannum offendere posse judicabam. Tuas de isoperimetris meditationes,[2] quae mihi admodum placuerunt, in Mense Januario anni praesentis leguntur, quia figuras nullas aeri incidi curabat Menckenius in postremis anni superioris mensibus. Interea cum significassem Cl. Hermanno, eas a Te missas esse ut publicarentur; quae de eadem materia adhuc Patavii meditatus fuerat, etiam communicavit.[3] Vix credo fore ut Eckardus permittat Leibnitianorum publicationem ab alio fieri: nihil tamen praetermittam, quod a me ejus rei gratia fieri poterit. Quae Clarkius contra aestimationem virium Leibnitianam objicit,[4] non diversa sunt ab iis, quae a Papino aliisque in Actis Eruditorum dudum prolata sunt.[5] Vocat errorem Geometra prorsus indignum. Cum Cl. Hermannus una nominetur et ejus Phoronomia[6] citetur; excerptum ad eundem misi, qui se responsurum esse promisit, inprimis quod etiam a Varignonio objectiones facta fuerint, ut scribit, mihi non visae. Non diffiteor, quoniam nunc multi sunt, qui Mathesin novis inventis ditare solent, me magis de Philosophia excolenda cogitare, quam ab iis tractari video, quibus meditandi adminicula desunt. Quid ea in re profecerim, non meum est dicere: judicent alii, cum mea in publicum prodierint. Specimen physicum[7] una cum hisce accipies, quod in posterum alia excipient. Neque enim File icon.gif sine voluptate experior, eventu comprobari, quae ex theoria mea deduco. E. gr. Vi theoriae meae in singulis internodiis radicum, unde novi radicularum surculi propullulant, latet aliqua gemma seu rudimentum arboris aut fruticis. Arbitrabar itaque, si pars aliqua radicis resecta terrae ita committatur, ut ultra eam emineat, fore ut gemmae in internodiis extra terram eminentibus emittantur, mox in surculum excreturae. Sumsi aliquot abhinc diebus experimentum in radice fruticis rosarum, et ecce Tibi duas gemmas jam virescentes ibi locorum, ubi tales comparituras suspicatus fueram. Crusianum schediasma[8] in Actis typis describetur, quamprimum viderim Keilianum[9] in Diario Hagiensi. Cum dubites, Vir celeberrime, an Newtonus probet Keilii aliorumque similium ausum; non videris mihi tegisse epistolas Leibnitii atque Newtoni ad Dn. Abbatem de Conti de inventione calculi differentialis scriptas, quae adjectae sunt Historiae fluxionum Raphsoni[10]. Ex iis enim apparet, nihil dicere Newtonum, quod non ante dictum sit a Keilio, adeo ut aut Newtonus dicendus sit exscripsisse Keilium, aut huic suppeditasse arma, quibus pugnet: quod posterius ego semper credidi. Urget inter alia miserum illud argumentum, quod secundus inventor nullum habeat jus in inventum aliquod, etiamsi proprio Marte et inscius, quid ab altero factum fuerit, in idem incidat. Nec minora praebet rusticitatis specimina, quam Keilius. Inprimis ridiculum est, quod ex civilitate, qua File icon.gif Leibnitius in literis ad eundem usus fuerat, probare velit primatum in scientiis ipsi a Leibnitio ultro fuisse concessum. Quodsi literas illas nondum videris, forsan non poenitebit, si in posterum eas legeris, cum in iis etiam nonnulla habeantur, quae ad Te spectant. Leibnitianae Gallice, Newtonianae Anglice scriptae sunt. Miserat Leibnitius suas ad Academiam Scientiarum Parisinam, ut ibi legerentur, antequam in Angliam mitterentur. Responsionem ultimam Newtoni non vidit Leibnitius, qui fatis concessit, antequam scriberetur. Keilianam solutionem problematis de viribus centralibus memini me cum Hermanno communicasse, qui rescripsit eam convenire cum sua,[11] quam in Diario Veneto publicavit, diversam ab altera cum Tuis animadversionibus[12] in Commentariis Academiae Regiae Scientiarum in lucem emisso. Zumbachius, qui Cassellis Mathesin profitetur, nuperrime mihi significavit, quod Hassiae Landgrafius Perpetuum mobile Orffyraei in conclavi obsignato detinuerit per aliquot menses, et conclavi aperto motus rotae seipsam circumvolventis nulla ex parte imminutus fuerit deprehensus. Puto Tibi nota esse, quae de hac Rota prorsus admiranda sub voce Perpetui mobilis in Lexico[13] meo annotavi. Viderat eam etiam Leibnitius et admiratus fuerat, cum inventor in nostra vicinia commoraretur; sed τὸ ἐπέξειν se eligere ajebat, donec de continuatione motus praeclariora experimenta praestarent, quae utique nunc habentur. Vale et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 10 Maji 1718.

P. S. Cl. Scheuchzerus misit ad me Meteorologiam et Oryctographiam suam Helveticam[14], cui inseruit quoddam scriptum Germanicum[15] a me editum. Cum occasio respondendi deesset, putavi Te non aegre laturum, si responsionem hisce adjungerem: quod ne in malam partem (sicubi a me erratum fuerit) interpreteris etiam atque etiam rogo.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Nicolaus II, Nic . Bernoulli Joh. F. De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus poblematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A. 1716 inserta: AE Junii 1718, pp. 248-262
  2. Bernoulli, Johann I Op. CIII, Joh. Bernoulli De Solutionibus quae extant Problematum isoperimetricorum, ejusque nova eorundem problematum, aliorumque cognatorum citra calculum solvendorum methodus brevis plana & facilis; Continuatio Observationis Bernoullianae de solutionibus quae exstant Problematum Isoperimetricorum &c.: AE Januarii 1718, pp. 15-31; AE Februarii 1718, pp. 74-88
  3. Hermann, Jacob Na. 023, Schediasma de Trajectoriis datae Seriei Curvis ad angulos rectos occurrentibus...: AE Augusti 1717, pp. 348-352
  4. Clarke, Samuel, A Collection of Papers, Which passed between the late Learned Mr. Leibniz, and Dr. Clarke, In the Years 1715 and 1716. Relating to the Principles of Natural Philosophy and Religion..., London 1717 [Ravier327]
  5. Papin, Denis, Acta eruditorum mechanicorum de viribus motricibus sententia, asserta a D. Papinus adversus Cl. G. G. L. objectiones: AE Januarii 1691, pp. 6-13
  6. Hermann, Jacob Na 022, Phoronomia: sive de viribus et motibus corporum solidorum et fluidorum libri duo, autore Jacobo Hermanno Basil., Amstelaedami 1716
  7. Wolff, Christian, Entdeckung der wahren Ursache von der wunderbaren Vermehrung des Getraydes, dadurch zugleich der Wachsthum der Bäume und Pflanzen überhaupt erläutert wird, [Halle?] 1717 und Erläuterung der Entdeckung von der wahren Ursache der wunderbaren Vermehrung des Getraydes &c., [Halle?] 1717
  8. Crusius, Johann Heinrich, M. Jo. Henr. Crusii Responsio ad Cl. Viri Johannis Keil, Astronomiae Professoris Oxoniensis, Defensionem pro Nobilissimo Viro Js. Newtono in Diario Literario Hagiensi A. 1716 editam: AE Octobris 1718, pp. 454-466
  9. Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keill, Docteur en Medicine, et Professeur en Astronomie de l'Université d'Oxford, à Monsieur Jean Bernoulli Professeur en Mathematique de l'Université de Basle: Ecrite en Avril 1617, Journal literaire, La Haye 1720, T. X, pp. 261-287
  10. Raphson, Joseph, The history of fluxions, London 1717 (mit Briefen von Leibniz und Newton durch Abbé Conti vermehrt)
  11. Hermann, Jacob Na. 019, Modo facile di determinare la legge delle forze Centrali...: GLI 13, 1713, pp. 321-362; Hermann, Jacob Na. 012, Metodo d'investigare l'Orbite de' Pianeti...:
  12. Bernoulli, Johann I Op. LXXXVIII, Extrait d'une Lettre de M. Bernoulli, écrite de Basle le 10. Janvier 1711, touchant la maniere de trouver les forces centrales dans les milieux resistans...: Mém. Paris 1711 (1714), pp. 47-53
  13. Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, Leipzig 1716, Artikel Perpetuum mobile, Spalte 1037-1043
  14. Scheuchzer, Johann Jakob, Meteorologia et oryctographia helvetica oder Beschreibung der Lufft-Geschichten, Steinen, Metallen, und anderen Mineralien des Schweizerlands, absonderlich auch der Uberbleibselen der Sündfluth, Zürich 1718
  15. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz