Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1725.10.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1725.10.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

D. Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod jam antea laetus intellexeram ex litteris Wolfianis, id confirmatum habui ex Tuis Petropoli datis Aug.[1] sed demum nuperrime acceptis, Tuum scilicet adventum, itinere longo felicissime emenso, ad stationem destinatam: Audiveram praeterea ex Cl. Wolfio, quod nunc Hon. Tuus Frater in suis ad me litteris repetit, quam fueris honorifice admissus ad allocutionem et deosculationem manus Augustissimae Imperatricis, qualem gratiam singularem caeteraque omnia distinctissima honoris documenta quae Tibi Tuoque itineris Comiti Cl. Hermanno obtigerunt, ex animo Tibi gratulor atque ut primis his auspiciis progressus similis succedat etiam atque etiam voveo; De quo quidem si omnia ita se habent ut describis, nulla mihi dubitandi ansa superest. Filii mei uno jam mense hinc profecti fuerant ante Tuarum Litterarum receptionem, ita ut illos haud procul nunc credam a limitibus Livoniae, rheda quippe utentes veredaria diu noctuque eunte; atque sic favente Deo salutabunt Te priusquam has acceperis litteras. Vides hinc Vir Celeb. sarcinam de qua loqueris quarundam tuarum recularum per filios mei deferri non potuisse, sed integra res est, percipio enim a Cl. Fratre Tuo,[2] invitatos esse quosdam alios ex Tubinganis Professoribus, interque eos Dn. Duvernoi, qui si Petropolim migraverint, ut non dubito facturos, ubi audiverint tam honorifice isthic haberi Professores, asportabunt Tibi quicquid missum cupis. Obsecro Te ut Illustrissimo Blumentrostio, Viro de repub. literaria meritissimo, obsequia mea cultumque deferas; eique commendes filios meos de meliori nota; Si quam ingenii vim mihi esse existimaverit Vir ille Illustrissimus, qua aliquid contribuere queam ad incrementum Academiae Petropolitanae, sive hoc fiat communicando inventa mea sive perscribendo aliena quae prodeunt apud Gallos Italosque cum quibus utrisque mihi vicino frequens File icon keinbild.gif est commercium, sive demum quacunque in re me utilem judicaverit ad promovendas scientias apud Vos nunc tam laetis auspiciis sedem figentes, offero ceu par est meam operam atque officia paratissima. Jam nihil superest aliud quam ut significem, esse mihi rectissime redditas chartas de controversia Anglorum quas Tecum communicaveram.[3] Vale Vir Celeb. quam diutissime atque res, ut soles, bene age.

Dabam Basileae a. d. 13. Octobr. 1725.

[4]


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Wendelin Bilfinger
  3. Materialsammlung siehe Briefe zuvor
  4. In der Handschrift des vorliegenden Briefes findet sich auf der folgenden Seite der Brief von Johann I Bernoulli an Wendelin Bilfinger von 1725 10 13.


Zurück zur gesamten Korrespondenz