Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1725.04.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1725.04.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Celeberrimo

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Rem Tuam cum Russis feliciter confectam esse lubens intelligo, Tibique proin ex animo gratulor. Iter quod brevi suscipies Petropolin cum binis Tuis Comitibus voveo ut sit auspicatissimum atque omnia Vobis in statione vestra eveniant ex animi sententia: Modo nullae oboriantur turbae in Imperio Russico, spero firmiorem fore Sedem quae jam Musis paratur Petropoli, quam vel ante Monarchae obitum sperare licebat. Sub communi involucro epistolae Wolfianae novissimae inveni aliquam ab Illustriss. Legato Galowkio ad filium meum Danielem datam, quam deprehendi (eam enim reseravi et legi) humanitatis plenam: Consentit Vir Illustr. ut ob allegatas rationes ex gravissimo morbo differat filius meus iter in proximum annum, ita tamen, ut si possibile sit hoc anno illud institui vehementer desideret. De altero meo Filio Prof. Jur. Bernensi pariter invitando spem quidem aliquam facit, eaque de re ad Aulam Imperatricis se scripturum pollicetur. Misi epistolam Legati eadem qua accepi hora Bernam, quam in urbem Daniel ex Italia redux se contulit visendi Fratris gratia, mox se huc recepturus. Ut invitantibus obtemperet suadebo sed non cogam; ipse satis per se propenso est animo, at a fratre separari, quem supra modum diligit, gravissimum ipsi erit; Quod ubi sciverint Russi, Te Wolfioque monentibus fortassis File icon keinbild.gif non dubitabunt utrumque invitare, praesertim cum possint ambo diversas matheseos partes docere, imo junior quoque physiologiam medicam tractare ex principiis mechanicis et Geometricis, quod sane non cujusvis est praestare, etsi res esset utilissima et hactenus maxime desiderata. Non inficias ire possum, mihi valde fore molestum, si utroque filio meo per plures annos mihi carendum fuerit, in oris praecipue tam longinquis absentibus; sed quod scio fruituros esse Tui aliorumque Virorum doctissimorum consortio longe suavissimo, id sane non mediocriter meum leniet dolorem, afferetque orbo patri solamen. Communicavi nuper in litteris meis novissimis solutionem problematis quod mihi proposueras de separatione indeterminatarum; nescio annon acceperis illas litteras, cum nullam ejus rei mentionem facias in postremis Tuis. Quod superest Vale.

Dab. Basil. a. d. 18. Apr. 1725.

P. S. Hoc ipso momento quo has absolvi, advolant litterae ex Gallia quibus mihi nunciatur, filium meum Danielem reportasse praemium 2000 libr. Gall. specimine suo exhibito in solutionem quaestionis ab Academicis Paris. propositae de perficiendis clepsydris marinis.[1]

Memor ne es ejus, quod jam pronuper Te rogavi, ut nimirum ante discessum remitteres scripta illa ad controversiam cum Anglis spectantia, retentis tamen illis quibus me carere posse olim significavi?

File icon keinbild.gif[2][3]


Fussnoten

  1. Bernoulli, Daniel, Discours sur la maniere la plus parfaite de conserver sur Mer l'égalité du mouvement des Clepsidres ou Sabliers, Paris 1725 in: Recueils des pieces... Paris 1752
  2. Im Entwurf dieses Briefes findet sich ein folgendes weiteres P. S., das sich auf der Abfertigung nicht findet. Es wurde evtl. auf einen separaten Zettel abgeschrieben. "Addenda ad P. S. litterarum ad Cl. Wolfium eadem die datarum. Nescio an apud Vos transierit Juvenis quidam egregius nomine Iselius, cui dederam litteras cum ad Te tum ad Cl. Menkenium deferendas. Filii mei exercitationes Mathematicae (quas Tibi nunc redditas spero) in Actis Lips. recensitas nondum inveni; scire cuperem utrum aliqua recensio sit speranda sicuti promiseras."
  3. Johann I Bernoulli an Johann Burckhard Mencke von 1725 03 16, L I a 674, fol.173


Zurück zur gesamten Korrespondenz