Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1725.04.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort [s.l.]
Datum 1725.04.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.26*
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Magnifico,

Dn. Joanni Bernoullio,

sal. et off.

Georgius Bernhardus Bulffingerus.

Accepi nudius tertius epistolam ab Illustriss. Dno Legato, una cum Diplomate ipius manu subscripto: atque nunc paro iter, quod Deo sospitante ingredi proximis 4-5 hebdomadibus constitui, una cum duobus comitibus, Philosophiae Magistris egregius, quos Studiosorum nomine a Blumentrostio requisitos mecum ducam. Accipiet eorum unusquisque 200 R. pro itinere faciendo, et 200 Rubl. annuos pro salario, dum adspirare in locum Academici licebit.

Quoniam non licet expectare abitum quoque filii vel filiorum Tuorum, quibus utrisque cum perenni incolumitate felicia omnia precor, et quorum consortio gaudere inter Exteros jucundissimum mihi erit; peto, ut, siquid pro illis curandum putes, eius me conscium facias ante discessum meum. Faciam, quod potero, pro eo cultu, quo Te prosequor, et bonas Litteras, quas perficitis.

File icon.gif Monet in suis ad me Litteris Illustriss. Dn. Comes Legatus, ut iter proxim[e] suscipiam; "indem Ihro jez regirende Kays. Majs. ihme nicht allein höchst-eigenhändig anbefohlen, denen membris der Academie Dero Kays. Huld u. protection, auch die accordirte puncten aufs neue zu versichern, sondern auch dahin zu sehen, dass die HH. Professores nunmehro würckl. aufbrechen möchten, indeme Sie sehr verlangen, diese gelehrte gesellschaft so bald als müglich beysammen, u. in völligem stand zu sehen."

Auguror bene ex his initiis. Faxit Deus, ut quieta maneat respublica! eo facto, non dubito, parari Musis sedem Petropoli honorificam aeque ac Rei literariae universae proficuam.

Nuntia, nisi grave est, Vir Maxime, salutem ex me filiis Tuis, collegis uti spero meis conjunctissimis: et Vale.

Dab. d. 8. Apr. 1725.

File icon.gif À Monsieur,

Monsieur Bernoulli,

Grand Mathematicien, Professeur

Ordinaire en Mathematique, et de

l'Academie des sciences à Paris, et Londres, etc.

Berlin etc.

pres.

à

Bâle.


Zurück zur gesamten Korrespondenz