Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1725.03.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1725.03.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote PS in der Abschrift teilweise eigenhändig. Zusätzlich "Addenda ad P.S. litterarum ad Cl. Wolfium eadem die datarum".



File icon keinbild.gif Viro Celeberrimo atque Excellentissimo

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Vides nunc Vir Clarissime non fuisse de nihilo quod me sollicitum tenebat: interroganti nempe, quid futurum putares de Academia Petroburgensi et quam sint sortem experturi Professores ibi jamjam constituti si Monarcha Academiae Fundator forsan brevi vitam cum morte commutaret, respondisti quidem solide ad caeteras difficultates, quas ut minoris momenti semper consideravi, sed hanc quae me judice gravissima erat non attigisti, quod equidem non miror, quis enim hoc in casu de securitate sponderet quando probabiliter totius Imperii Russici ingens concussio metuenda? Si praeter spem Russi tolerare vellent defuncti Viduam in Imperio ex ejus voluntate succedentem, Tecum sentio fore ut institutum Academiae non concidat: Quis autem credet, Foeminam quae peregrina est, atque ex Prosapia non admodum nobili oriunda, solium Russicum occupaturam nemine quicquam in contrarium moliente et superstite adhuc Defuncti Nepote Imperii Haerede legitimo? Hunc enim nullos asseclas habiturum inter populares, nullum auxilium ab Exteris, praesertim cum sit ex Sorore Conjugis Romani Caesaris Natus, non est verisimile. Quicquid sit, auguror turbas exitiales, utinam vanus sim vates! Recte sane divinae providentiae attribuis quod nondum in via constitutus aut dimissionem ultimam nactus fueris, id forsan felicitatis non omnibus contigit; suspicatur Cl. Wolfius Hermannum dimissionem suam jam petiisse et impetrasse, cujus ipsum haud dubie poenitebit, quia si stationem pristinam non recuperet File icon keinbild.gif difficile erit aliam novam e vestigio invenire.

De duodecim exemplis Iconis meae mihi mittendis non est cur sis sollicitus, sat cito venerint quandocunque venient: optarem si fieri posset ut omnia exempla quae jam per mundum dispersa sunt ad me redirent, in cineres vertenda, factum enim est Pictoris imperiti culpa ut in effigie coloribus picta unde deducta est iconis ad Chalcographum missae delineatio nihil insit nec artis nec similitudinis; Scilicet tunc nullus alius peritior Pictor erat ad manus, cum mei imago peteretur: Hisce vero diebus pinxit me Artifex alius qui artem suam probe callet et faciei meae similitudinem felicissime assecutus est;[1] Poteris id, si e re esse censueris, significare illi qui olim iconem meam aeri incidendam desideravit. Oportet libello illi, quem nunc excudi dicis, singularem inesse soliditatem, siquidem speras post ejus editionem lites Tuas metaphysicas sopitum iri; Adversarii enim quibuscum Cl. Wolfius rem habuit et quibus sine dubio Tui non sunt dispares, id sibi in more positum habent ut non facile ad silentium redigi se patiantur: sed gaudeo si veritati tandem cedere voluerint. Non magni operis videtur separare indeterminatas hujus formulae in quam incidit Auditor Tuus , aut (diviso per quod miror non factum) . Pone enim , habebis , vel adde utrobique , ut prius membrum fiat quadratum, eritque ; proinde extracta radice, , seu adeoque integrando prodibit , vel quadrando et delendo utrobique , (substituendo valorem ipsius ) , ex quo patet problemati satisfacere parabolam; atque ita nulla separatione indeterminatarum opus fuit; sed opus est omnino (idque hac methodo peragi potest) si aequatio Auditoris Tui generalissime proponatur, hunc in modum ubi quantitas data et , , numeri dati sunt qualescunque rationales vel irrationales, affirmativi vel negativi. Talia utique soluta passim a noFile icon keinbild.gifbis extant; invenies inter alia methodum construendi ejusmodi aequationes in quibus differentialia et ad plures dimensiones promiscue ascendunt vid. Act. 1700, p. 213,[2] plura jam non succurrunt, neque vacat inquirere. Diu vero est quod has tricas seposuerim, easque porro seponere inprimis hoc tempore cogor, quo aliis negotiis a Matheseos studio alienissimis immergor: Postquam enim Reip. nostrae Magistratus decrevit Gymnasii publici magis magisque in pejus prolabentis statum emendare, alia ejus forma adornata est, quae ut in effectum deducatur, demandarunt mihi Proceres provinciam Inspectoris qui ut omnia rite peragantur curam gerat: munus hoc onerosissimum per integrum durabit annum; meamque praesentiam quotidie requirit in Gymnasio ab hora 8.a matutina ad 4.tam usque vespertinam: Ideoque toto hoc anno vix aliud agere licebit. Vale Vir Amicissime ac mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. 17. Martij 1725.

P. S.

Scripsi heri litteras ad Cl. Wolfium quas recta via defert studiosus aliquis Lipsiam et Halam petens, qui Marpurgo transibit.

Resero has litteras jamjam obsignatas, ut significem hoc ipso momento mihi tradi novissimas Tuas d. 14. Martij datas cum inclusis Wolfianis;[3] ex quibus utrisque cum voluptate intelligo ex fato Imperatoris Russici nihil damni illatum iri Academiae Petroburgicae sed futurum ut omnia cum invitatis pacta et conventa confirmentur. Id quod Filiis meis (nam ambo in Russiam migrare gestiunt) citissime perscribam: Cl. Wolfio ubi respondebis rogo ut eidem dicas me omnia approbaturum quae cum Russis Filiorum meorum de causa suscipiet, meque ipsi propterea esse obstrictissimum.

Tradam Tabellario post meridiem Tigurum proficiscenti litteras cum schedula Tua ad Cl. Scheuchzerum deferendas: ut sicuti petis Novellis Tigurinis inseratur.

File icon keinbild.gif A Monsieur

Monsieur Bulffinguer tres

Celebre Professeur en Philosophie et

en Mathematique

à

Tubingue


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Bernoulli, Johann I, (Op. LVI), De solido rotundo minimae resistentiae, AE Maji 1700, pp. 208-214
  3. Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1725 02 26, UB Basel, L I a 671, Nr. 30{*}


Zurück zur gesamten Korrespondenz