Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1725.01.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1725.01.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Celeberrimo atque Eximio

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Siluit filius meus per plures hebdomadas de negotio Petropolitano, quia litterae quibus id ipsi significaveram nescio quo fato interciderunt; Ad alteras aliquo post tempore ad se datas non respondit ipse, sed Cl. Polenus Matheseos Professor Patavinus; Qui vices ejus supplens tristissimum ad me misit nuncium, filium febri ardente correptum gravissimae decumbere non sine extremo vitae discrimine: Haud difficulter conjicies quanta cum animi aegritudine et perturbatione inopinatam hanc novitatem acceperim; Ex litteris quidem quas ab eodem Poleno postremus attulit Tabellarius magno meo solamini intelligo post criticum sudorem nonnihil remississe febrim et inde paulo melius se habere aegrum: Quo postea fuerit in statu, proximae dabunt litterae, atque ita inter spem metumque haerens acclusas hasce litteras ad Cel. Wolfium exaravi, significans ancipitem Filii mei statum rogansque ut eundem perscribat Illustr. Comiti de Galowki, ne taedeat ipsum diuturnioris quam par e[st] silentii. Ubi ad se redierit filius, non dubito fore, ut cit[ra] moram animi sui sententiam sit declaraturus; obt[em]perabit, credo, invitantibus (nam et a Blumentrostio aliisque per litteras huc allatas humanissime compellatus) modo morbus vires aegroti qui alias tenerrimae est constitutionis non penitus exhauserit. Quod vero nunc Tibi firma stet sententia in Russiam abire, id quidem saltem hoc nomine File icon keinbild.gif mihi gratularer, quod filius si ita fuerit in fatis se Tibi Comitem jungere posset, praesertim si id fieret ipso Duce itineris Wolfio qui de novo aliquam in suis ad me litteris testatur propensionem in Russiam, conditionibus haud dubie multo melioribus oblatis. Liceat mihi confidenter ex Te quaerere: putas ne promissa a parte Russorum omnia ad amussim praestitum iri? sparguntur hic sermones a nonnullis, qui pollicitationibus Russicis non nimium fidunt, nescio quibus exemplis nixi. Ego quidem de hodierni Imperatoris sinceritate non dubito, sed quid si fato, ut possibile est, brevi fungeretur, quis spondebit non magnam in Imperio Russico oriri catastrophen, quae Academiam Petropolitanam aeque facile in nihilum redigeret ac fuerat creata et stabilita? Tuam hac de re mentem lubens percipiam. Meretur utique itineris longinquitas et insolita coeli solique mutatio ut mature omnia ponderentur. Vale Vir Amicissime et fave.

Dabam Basil. a. d. 20. Jan. 1725.

File icon keinbild.gif A Monsieur

Monsieur Bulffinguer

tres Celebre Professeur en Philo-

sophie et en Mathematique etc.

à

Tubingue


Zurück zur gesamten Korrespondenz