Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1725.01.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort [s.l.]
Datum 1725.01.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.21*
Fussnote Ms schadhaft, mit Brandspuren



File icon.gif Viro Magnifico,

Dom. Joanni Bernoullio,

Sal. et off.

Georgius Bernhardus Bulffinger.

Diu est, quod literas Tibi debeo, Vir Maxime, non negligentia, sed spe ductus, fore, ut certum quid narrare valeam. Id etsi neque nunc fieri possit, nolui tamen Wolfianas dimittere sine comitibus. Petii ab Aula veniam tractandi cum Russis; constitutum est enim animo meo, annuere vocantibus, partim quod facile praevideo, me perpetuis heic loci litibus, etiam invitum et reluctantem, involutum iri, nisi singulari Principis statuto caveatur mihi; partim ut plurimis prosim, spero enim quod hic optare solum, non expectare licet instituta litteraria posse inter Russos introduci, nunc quidem, cum incipiunt literae tractari demum; partim, quia conditiones etiam lautissimae non attingunt eas, quae Academicis Petropolitanis offeruntur; quis enim Nostrum fruitur salario 1200 R. per annum? partim, File icon.gif exacto quinquennio licebit reverti, si displicuerit Petropolis, quem in casum mihi facultatem reservabo redeundi ad stationem pristinam, quod non denegabitur, est enim honorifica magis, quam lucrosa, talibus autem non inhiant plurimi, neque sunt inter Nostros multi, qui docendae Mathesi admoveri queant, ut non dicam, hoc officii genus in mei gratiam esse[1][]ectum cum antehac in Collegio Illustri[2] praeter Professores Juris, [H]istoriarum, Antiquitatum et Politices nullus fuerit; Ut adeo metuere ex hoc parte nihil debeam, sperare autem altera possim majora, quam Tubingae nobis obtingunt. Tum vero id facilius puto licere per Rationes Medicas, ex meridionalioribus plagis transferre se in Borealiores: quam vice versa; neque olim in peregrinatione Litteraria tantum incommodi persensi in excursu, ubi a vini usu ad cerevisiam transii, quam ubi redux in patriam pristino vivendi modo denuo adsuescere File icon.gif necessum fuit.

Inter isthaec omnia nihil potest gratius accidere, quam si filio Tuo Eruditissimo liceat uti comite itineris, praeterquam enim, quod ipsius familiaritatem mihi jucundissimam fore nullus dubito, confido illam mihi quoque in scientiis sublimioribus, quarum ille potens est, ut jam tum ex specimine intelleximus, fore utilissimam. Denique referet Patris imaginem, nosti quam mihi venerabilem! omnis in eo vertitur cardo, an consensurus sit in abitum meum serenissimus Princeps: Tergiversantur aliqui Magnatum, alii annuunt, plurimi lautiores mih[i con]ditiones offerunt, quam sint praesentes meae.

Vides, quid sent[iam], Vir Magnifice: Si nanciscar, veniam, abibo ad Russos. Si optionem mihi facere liceat, eligam Petropolin. Sin minus, obtemperandum est Serenissimo, cuius per 16 Annos fui Beneficiarius. De Cel. Wolfio nihil mihi innotuit, an acceptaturus sit Spartam sibi oblatam; nisi quod nuper scripserit Serenissimum suum aegre laturum, si discedat Marpurgo.

Vale, Vir Maxime, et mihi fave.

Dab. d. 10. Jan. 1725 festinanter quidem, sed non sine multiplici voto pro Tua incolumitate, et felicibus Annorum quoque consequentium successibus. Vale Vindex scientiae sublimioris!

File icon.gif A Monsieur,

Monsieur, Jean Bernoulli,

tres Excellent Mathematicien, Professeur

ordinaire, et Membre de l'Academie

Royale des sciences à Paris, et des Societés

de Londres et de Berlin etc.

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Textverlust infolge Papierschadens durch Wegreissen des Siegels.
  2. Zu dieser Stelle macht Bilfinger folgende Randnote: "Est id ab Academia diversum, et Illustribus tantum studiosis patet, cum Principes Virtenbergici Literis heic loci operam navant."


Zurück zur gesamten Korrespondenz