Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1724.11.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1724.11.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote Auf separatem Blatt ein PS datiert "d. 22. Novembr."



File icon keinbild.gif Excellentissimo atque Celeberrimo

Viro Georgio Bernhardo

Bullfingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Binas Tuas postremas accepi rectissime:[1] Gratulor ex animo honorifice Tibi oblatam Professionem Petropol.[2] et si dicas Te non abhorrere ab acceptanda vocatione deliberandam Tibi tamen puto, utrum Tibi jam in Statione publica constituto conveniat eam cum alia licet nonnihil lautiori commutare. Interdum res nostrae dum meliores facere studemus, deteriores evadunt; Non omnino fateor, abjiciendum esset consilium in Terras longinquas abeundi, si, quod ipse sentis, plures eo Viri Celebres sese conferunt; ne intercidat institutum paucis innixum; Quare non inconsultum fore putarem, si junctis Consiliis cum Cel. Heistero reliquisque Viris Petropolim invitatis in commune deliberaretis quid Ill. Blumentrostio respondendum esset nomine omnium et singulorum; hoc modo forsan obtineretis conditiones optabiliores quamvis adhuc nesciam quam laute sint quae Tibi offeruntur. Caeterum non sine voluptate ex Litteris Tuis novissimis percepi,[3] Cel. Wolfium cogitare de Filio meo Russis commendando id quod grata mente agnosco; Videbit Vir summus ex libello nuper misso[4] quid filius in Geometria sublimiore valeat, quidque porro temporis decursu expectari ab eo possit: Etiam Tibi Vir File icon keinbild.gif Ampl. obstrictum me sentio, pro novata Tua opera promptissime in perscribenda Cl. Wolfii propensa in Filium Voluntate: Ut dicam quod res est Filius hic ex multis quos habeo liberis mihi est dilectissimus adeoque ut facile conjicies ejus discessus ad climata septentrionalia longissime hinc remota non posset non esse mihi gravissimus, cum praesertim sit homo complexionis non admodum robustae! Quin tamen spero, ut fieri plerumque solet, ejus valetudinem cum aetate obfirmatam iri (agit autem vigesimam quintum aetatis annum) me non reluctantem haberet obtemperare volens Russicae Invitationi modo ea honestis Conditionibus stiparetur, praesertim cum nullam adhuc habeat publicam stationem quam deserere deberet; inter caeteras autem Conditiones stipulandum esset, ut exactis aliquot annis in obeundo munere ipsi fiat potestas vel manendi vel ad nos revertendi, prout visum fuerit. Haec si Cl. Wolfio insinuare volueris, erit mihi gratissimum: ego vero in Litteris meis ad ipsum nihil hac de re urgeo, cum enim ipse in suis ad me siluerit, suppono, Eum hactenus nolle mecum ipso super ista re conferre, donec certi quid proponere queat. Gratias ago pro excerpto ex Comment. Trivult.,[5] rem omnino deprehendi ut dixeras: miseret me jejunae admodum objectionis quam Collectores faciunt contra Isoperimetrica mea, eoque magis quod ejus infirmitas nimis est palpabilis: Dedi in Comment. Paris. pro curva Celerrimi descensus inter (NB) Isoperimetra hanc aequationem , de qua diserte dixi (in Comment. 1717[6] p. 122)[7] "si l'on suppose ici , cette aequation devient qui est celle de la File icon keinbild.gif brachystochrone ordinaire, c'est à dire de la Cycloide qui d'entre toutes les courbes possibles terminées comme elle en , , de quelques longueurs qu'elles soient, est celle le long de laquelle un poids tombant de , arriveroit en dans le tems le plus court. Mais tant que b demeure reelle dans la precedente equation, elle donne une autre courbe, qui d'entre toutes les possibles terminées en , , non quelconques mais de meme longueur qu'elle, est celle le long de la quelle un poids tombant de arriveroit en dans le tems le plus court. Cette Courbe etc." Ex his boni isti Viri videre potuissent differentiam quam inter brachystochronam absolutam quae Cyclois est et relativam quae est inter lineas determinatae longitudinis: Interim non merentur ut ipse respondeam ad ineptam objectionem, sed data occasione per alium hoc faciam, quod tribus verbis fieri poterit. Vale et fave.

Dab. Bas. a. d. XVIII Novemb. 1724

File icon keinbild.gif P. S. Video Te quoque immersum litibus metaphysicis. Doleo saepe vices Tuas, oporteret exemplum optimi nostri Wolfii ab his tricis deterrere Te; Insensibiliter involvimur, quod et ipse olim in Batavis expertus sum, unde postea exitum non amplius fere invenire possumus. Mitto apertam meam ad Ampl. Wolfium Epistolam, nihil enim continet, quod a Te legi non deceat, neque puto Cl. Wolfium id aegre laturum. Meruit Hermannus indecenti suo mecum agendi modo, ut omnes sciant, quomodo sit ingratus erga eos, quibus doctrinae suae partem debet; Vellet si posset aemulatione percitus, meam qualemcunque partam existimationem destruere, et super ejus ruderibus grassari, ad gloriam quam ad furorem usque appetit.

Ubi legeris epistolam meam ad Cl. Wolfium, rogo ut obseratam quam citissime ad eum mittas.[8]

File icon keinbild.gif Recludo has litteras quae jam praeterito Cursore erant mittendae, nunc vero demum mittuntur, ut ad Wolfianas eo ipso momento acceptas[9] respondere possem. Quid autem responderim ad id quod Russorum nomine offert filio meo, munus nempe Professoris Math. Petropoli obeundum cum Salario 1200 fl. videbis ex iis quae litterarum mearum involucro adscripsi, ex injecta schedula Tua Litteris Wolfianis intellexi, apud Te constitutum nunc esse, morem gerere vocantibus, quod si ita ratum manserit, nolo decreti executionem dissuadere, quin potius vota ex toto corde fundo, ut deus Te sospitet caeptisque aspiret. Mihi et Filio meo gratissimum erit atque optatiss., si Te comite in itinere ad Russos commigrare ipsi licuerit.

d. 22 Novemb.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. sollte heissen: 1718 gemeint sind die Mémoires de l'Ac. d. Sc. de Paris. Kontrollieren!
  7. Johann Bernoulli hat irrtümlich "1717" angegeben, in Wirklichkeit findet sich das Zitat in: Bernoulli, Johann I, Op. CIII {übersetzt von Pierre Varignon}, Remarques Sur ce qu'on a donné jusqu'ici de solutions des Problêmes sur les Isoperimetres, avec une nouvelle methode courte & facile de les resoudre sans calcul, laquelle s'étend aussi à d'autres Problêmes qui ont rapport à ceux-là, Mém. Paris 1718 (1719), pp. 122-123
  8. Dieser Satz ist von Johann I Bernoulli eigenhändig geschrieben.
  9. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz