Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1724.07.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1724.07.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Amplissimo atque Celeberrimo Viro

Georgio Bernhardo Bullfingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

In novissimis ad Te meis litteris transmisi Cl. Scheuchzeri ad me datam epistolam,[1] in qua promittit se Tuo et Cel. Wolfii desiderio propediem satisfacturum; ipsum vero jam datam liberasse fidem in Novellis Tigurinis N.o VI haud dubie non ignoras, spero id et menti et voto vestro respondere. Pollicebar nuper narrationem ejus quod gestum fuit in Academia Parisiensi ratione praemii, et quam sortem habuerit Dissertatio a me exhibita de communicatione motus corporum perfecte durorum:[2] Ut promissum exequar, nosse debes in antecessum, quod statuerim corpora sua natura omni duritie carere, duritiem esse accessorium quid, neque aliam dari in corporibus duritiem quam quae conjuncta sit cum elasticitate; adeoque corpora quae gaudeant perfecta et ingenti elasticitate, ita ut difficulter comprimantur, vocanda esse dura sed aptius rigida; hinc perfecte dura esse illa corpora quorum vis elastica sit infinita, hoc est, ad quae comprimenda requiratur vis externa infinite magna, ipsa vero a quacunque vi finita quantumvis magna externe adhibita figuram suam sensibiliter non mutent; Talia itaque corpora hoc sensu dura, quocunque modo sibi invicem occurrant post occursum debere iterum a se invicem separari: Deinde monstravi duritiem secundum ideam Cartesii sumtam esse merum figmentum cum natura rerum incompatibile, quia si ejusmodi darentur corpora dura, quae nullius omnino (ne infinite quidem parvae) compressionis capaces essent, quovis fere momento violaretur in Mundo Lex illa indispensabilis, quam vocitamus Legem continuitatis, qua fit ut Natura nunquam operetur per saltum sed per gradus procedat continuos elementariter crescentes vel descrescentes a principio operationis ad finem usque, ac proinde nulla detur actio instantanea, seu quae in puncto temporis indivisibili incipiat et finiat, qualis foret ictus corporum durorum Cartesianorum, utpote necessario instantaneus, qui proinde faceret ut velocitates corporum collidentium subito mutarentur vel omnino destruerentur, ubi per consequens Natura procederet ab uno extremo ad alterum sine transitu File icon keinbild.gif per intermedia manifeste contra Legem continuitatis, quam alias tam constanter tamque religiose, ut ita dicam, Natura observat, ita ut in violentissimis et maxime repentinis Naturae effectibus non possit non adesse initium, medium et finis, interposita nempe temporis morula, licet perexigua et insensibli, sed tamen morula, quae habet partes se minores et porro in alias divisibiles in infinitum. Ista et quaedam alia praeliminariter adstruxeram, ut veram et naturae convenientem duritiem stabilirem; super qua postea condidi Leges motus, ejusque communicationis Regulas, totamque meam Dissertationem adornavi, ubi potissimum id curavi, ut natura virium vivarum clare ac distincte intelligeretur, quam in rem novas dedi demonstrationes invictas et cuilibet perspicuas[3] quales hucusque non prodierunt, adeo ut confidam, quando lucem viderit mea Dissertatio, neminem fore qui non relicto inveterato errore amplectatur veram virium aestimationem, neque Clarkium aliosve Anglos aliquid contra hiscere ausuros esse. Dedi quoque hac occasione explicationem quorundam naturae phaenomenorum nec non problematum nonnullorum solutionem principio virium vivarum adhibito, sine quo ea explicari ac solvi vix posse ostendi. Viderunt Judices Parisini dissertationis meae elegantiam, agnoverunt argumentorum vim et soliditatem, laudarunt perspicuitatem ratiociniorum, et quod caput rei est incipiunt admittere vires vivas quas antea unanimi consensu tanquam delirium rejectabant; ut verbo dicam, specimen meum ceu optimum reliquis omnibus exhibitis longe praeferendum esse judicarunt; alteri tamen licet minoris pretii ut ipsi fatentur palmam decreverunt, non alio praetextu quam quod specimen meum propositam quaestionem non satis attigerit, se proposuisse corpora perfecte dura adeoque inflexibilia et incomprimibilia, me vero tractasse de corporibus elasticis, flexibilibus et comprimibilibus, non considerantes summam duritiem obtineri, modo fingatur vis elastica in corporibus infinita; sed praejudiciis occupati non auscultant rationi, talis enim idea duritiei non est conformis illi alteri quam Cartesiani de ea inepte fovent. Interim amicus meus De Mairan unus ex Judicibus, qui solus scit me dissertationis quam per Anonymum Lutetiam amandavi Auctorem esse, spem facit futuri praemii per eandem reportandi, siquidem Judices Academici proxime proposituri sint quaestionem de Legibus motus corporum elasticorum, cui mea commentatio apprime respondeat; nec obstare asserit, quod hac vice fuerit frustra exhibita; Academiam namque id legis sibi imposuisse, ut veFile icon keinbild.gifteres quoque Dissertationes, si ad rem faciant et prae recentioribus meruerint, proposita posthac praemia reportare debeant. Jucundius forsan Tibi erit ipsa Demairani verba legere, quocirca lubet quaedam ex illius literis[4] huc transscribere: "Aprés bien des discussions", inquit, "toutes fondées sur le desir extreme que nous avions de couronner vôtre Memoire dont la beauté a frappé tous ceux qui en ont fait la lecture, l'academie n'a pû cependant lui adjuger le prix, et a cru étre obligée de le donner à un autre qui a pour sentence ac Veteres quidem Philosophi etc. dont l'auteur m'est encore inconnu; vous serez surpris sans doute, Monsieur, que Votre piece ayant été trouvée si belle, et je puis ajouter encore, y ayant parmi les juges un homme qui vous est aussi acquis que je le suis, la compagnie n'ait pu la preferer à d'autres où il brilloit moins de sçavoir. Mais elle y a été comme forcée par la nature du sujet: Elle avoit demandé les Loix du Choc des Corps infiniment durs et inflexibles, entre lesquels elle ne croit pas qu'il y puisse avoir de rejaillissement ni de reflexion, et l'on ne trouve dans vôtre Dissertation proprement que ce que la compagnie attribue aux Corps à ressort. ... Je puis Vous assurer, que sans que Vous fussiés connu, tous nos confreres ne paroissoient pas moins portés à Vous donner le prix, que si Votre nom avoit été à decouvert à la tete de Votre ouvrage (sous la Devise In magnis voluisse sat est); On a bien vû qu'il partoit d'une excellente main, on a meme dit quelque fois qu'il pouvoit bien partir de quelqu'un de Vôtre Famille. ... Les forces vives telles que Vous les expliqués, sont bien differentes de la façon dont on a pensé jusqu'ici que les entendoit Mr. Leibnits et ses disciples;" (unde colligere est, Leibnitii mentem hactenus non satis fuisse perceptam) "Car vous n'admettés les forces vives que dans le choc actuel, et entre des corps qui n'agissent pas l'un sur l'autre dans un instant indivisible, mais successivement comme vous l'expliqués trés bien par Vos ressorts," (heic Demairanus me ipsum non sat bene assecutus est, ridiculum enim esset admittere tantum vires vivas in conflictu corporum, siquidem insint realiter corporibus in motu constitutis etiam ante conflictum, debebat ergo dicere aestimandam esse vim vivam alicujus corporis ex quantitate effectus per repetitos impulsus producti) "et en ce sens et dans ce cas, je doute qu'on puisse se dispenser d'admettre les forces vives, j'en fus d'abord saisi en lisant Votre memoire, et mes confreres l'ont été aussi aprés l'avoir medité: au lieu qu'il paroit que Mr. Leibnits et ses disciples ont crû que les forces vives avoient lieu dans le corps en mouvement" (et recte quidem, quod File icon keinbild.gif etiam ego non semel diserte dixi) "et dans le choc instantané des corps infiniment durs" (at vero hoc nunquam dixit Leibnitius, quippe qui non statuit corporum conflictum peragi in instanti) ... "Malgré la preference qui a été donnée au memoire Ac Veteres quidem etc. au prejudice du Votre, j'ose Vous dire, que Vous avés lieu d'étre content de Vos juges par toutes les mesures que nous avons prises pour Vous rendre justice, pour Vous mettre à couvert, et pour faire en sorte meme que Votre memoire ne soit pas perdu pour nous, et qu'il puisse avoir le prix de l'année suivante; car la compagnie s'est reservé le pouvoir de couronner dans la suite des memoires qui auront été envoyés les années précedentes, lorsqu'ils se trouveront les meilleurs qu'on ait entre les mains, et qu'ils viendront au sujet. Nous avons donc dressé un mot d'avertissement pour étre mis dans le programme, et dans l'imprimé du memoire qui a le prix, et qui sera lû aujourdhui dans l'assemblée publique par le President; nous avons, dis-je, fait un avertissement, par lequel il paroit que la Compagnie a reçû de tres belles dissertations auxquelles Elle n'a pu adjuger le prix, parceque les Auteurs ne s'étoient pas assés attachés au sujet donné, Elle exhorte le public à y étre plus attentif, et fait mention nommément et avec distinction de la beauté du memoire qui a pour devise In magnis voluisse sat est, où l'Auteur, ajoute-t-elle, fait paroitre beaucoup de savoir en Geometrie, et de sagacité dans la resolution des problemes les plus difficiles. ... On a pris encore soin dans l'avertissement dont je viens de parler d'inserer un mot, qui laisse entrevoir, que les forces vives peuvent etre soutenues ou refutées avec raison, selon les cas où l'on les applique; et cela tant pour montrer que nous ne pretendons pas prendre de parti contre ce qui en est dit dans Votre memoire, que pour engager les Auteurs à eclaircir cette question: enfin nous sommes resolus de donner pour l'année suivante, Les loix du choc des Corps à ressort, et c'est là où votre memoire viendra dans la perfection, et où je ne fai nul doute qu'il ne remporte le prix; car il n'y a pas d'apparence, que personne dise d'aussi excellentes choses là dessus. etc. ... Dés qu'on aura imprimé et publié le Programme, la piece qui a eu le prix, et le nom de l'auteur, que nous ignorons encore, Vous les aurés des premiers. Cette piece fut envoyée à Mr. de Fontenelle, par Mr. Duval Bibliothecaire de S. A. R. Mr. le Duc de Lorraine."

Et hactenus quidem de praemio Parisino; nunc venio ad Litteras Tuas, ad quas, quod in praecedenti materia nimius fui, respondendo ero succinctior: Commentarii Trivultini[5] non perveniunt ad manus meas, non itaque legere possum quae ex illis mihi allegas loca de meritis Gregorii a S. Vincentio:[6] Memini quoque alicubi monuisse Leibnitium, se debere illi viro novam lucem, quae sibi viam aperuerit ad altiora; inquirens nunc in locum, invenio illum extare in Actis Lips. File icon keinbild.gif anni 1691 p. 438 ubi agit de problemate catenario,[7] et ea occasione a fratre meo injecta profitetur quorum scriptorum auxiliis potissimum ad meditationes suas devenerit; addit autem Gregorio a S. Vincentio etiam Hugenium et Pascalium, quibus plurimum se debere agnoscit, etsi non diffiteatur se deinde partem aliquam suorum theorematum deprehendisse apud Jac. Gregorium et Isacum Barovium, in his tamen recensendis altum servat silentium de Newtono quod certe non fecisset post ingenuam hanc confessionem si ex hujus quoque scriptis aliquam lucem hausisset ut volunt Angli, nec est quod dicant Leibnitium ex invidia suppressisse nomen Newtoni utpote adhuc viventis et aemuli, nam et Hugenius adhuc erat superstes per 4 annos postquam hoc scripserat Leibnitius.

Quid Eccardum impulerit ut fugitivus Hannovera relicta monasterium Corbejense[8] intraret haud facile harioler. Quod si vero ab eo sperare nunc Leibnitiana non licet; licebit forsan a Leibnitii Haeredibus.

Scriptum Louvillii contra Leibnitianam aestimationem virium non vidi in Comment. Trivult.[9] quia ut jam dixi hi commentarii ad me non perveniunt: sed idem hoc scriptum aut aliud non dissimile comparuit nuper in Commentariis Acad. sc. Paris. anni 1721, secus ac suspicabaris, quasi ideo Trivultinis inseruerit, quod inter commentarios Academiae locus illi non concessus sit; ego potius suspicor ideo utrisque suam dissertationem inseruisse Louvillium, quia ita longius latiusque in mundum spargi putabat. Argumentum illud a tribus sphaerulis aequali velocitate in quartam quiescentem impingentibus, etiam in Comment. Acad. sed nonnihil aliter propositum extat: sed hoc aliaque argumenta quae affert sunt misera, ad quae millies jam responsum est; ex eo pleraque oriunda, quod adversarii confundere soleant vires vivas cum mortuis, non attendentes ad id quod corporum impulsiones peragantur omnes per pressionem h. e. per vim mortuam, quam ob rem fit ut duo corpora velocitatibus massis suis reciproce proportionalibus sibi invicem centraliter occurrentia, iisdem velocitatibus revertantur adeoque easdem quantitates motus retineant, etiamsi eorum vires vivae sint inaequales. Verum ex vi mortua continuata atque in actum deducta resultat in recipiente corpore vis viva, aut, si quam habet in partes contrarias destruitur vel minuitur, destructa ejus vel minuta velocitate. Confundit itaque Louvillius, ut probe notas, pressiones sphaerularum in se invicem impingendo in quiescentem (quae pressiones nihil aliud sunt quam vires mortuae non diutius durantes quam durat earum contactus) cum viribus vivis quas habent sphaerulae ante et post contactum, et quae nunquam pereunt, nam si in uno corpore emoriuntur, renascuntur in alio.

Nihil mihi constat de censura Auctorum Commentarii Trivultini, qua Fontenellium et me ut dicis pungunt circa problema Isoperimetrorum brachystochronismo applicatum:[10] Quamvis non morer quid ejus modi Censores de me dicant, quibus namque id unicum aggerere sufficeret Ne Sutores ultra crepidam, non File icon keinbild.gif tamen ingratum erit, videre eam censuram cujus offers communicationem; dabitur forte occasio censores tanquam in transitu perstringendi.

Addo adhuc aliquid Vir Excell. ad Litteras Tuas postremas:[11] Sicuti in Commentariis Trivultinis, quod egregie observas, nihil attigit Louvillus demonstrationem meam in Elementis Wolfianis obviam de aestimatione virium vivarum,[12] ita pariter in diatribe Commentariis Parisinis inserta eandem demonstrationem[13] profundo silentio dissimulat quasi nunquam vidisset, cum tamen elementa Wolfiana circa aestimationem virium ex professo refutare conetur. Sed videbimus quid nunc sit dicturus, postquam specimen meum viderit, vidisse enim non dubito, cum sit unus ex Judicibus. Alteram accepi epistolam a Cel. Wolfio post priorem ejus abs Te mihi transmissam;[14] significat se meam non accepisse, in itinere haud dubie cum Tua cui inclusa erat deperditam, quare hanc alteram ad eum hic adjungo cum apographo praecedentis ut quid tum scripserim ipsi innotescat;[15] rogo itaque ut tutiori via ad Eum mittas. Ob rationes in superioribus meis allatas nollem suadere Viro optimo et nobis necessario ut statione sua honorifica insuper habita manus tandem praeberet Russicae compellationi: mea autem opinione recte faceret, si Russis alium Virum idoneum commendaret, qui vellet et posset (rebus suis id ferentibus) oblatam spartam acceptare; Ex litteris hisce diebus acceptis à Filio meo juniore[16] qui nunc Venetiis agit intelligo, sibi si offerretur honestis conditionibus non quidem Praesidis sed membri tantum munus in Academia Petropolitana, forte fieri posse ut oblatum amplecteretur, servata tamen libertate quovis tempore stationi si sibi ita visum fuerit valedicendi. Quod ad ipsius attinet ingenium, sufficit si dixero citra jactantiam illud veluti natum esse mathematicum, quod ex variis jam editis speciminibus geometricis, physicis ac medicis[17] elucet.

Commodum accidit ut hisce hucusque scriptis tradantur mihi tertiae Tuae litterae;[18] ad quas sequentia habe: Cel. Scheuchzero proxime scribam quae desideras. Doleo vices Wolfii tempus suum terere coacti in retundendis futilibus Adversariorum calumniis: ipsius loco si essem, contemnerem hos clamores et libellos, quos piget legere nedum refutare; si abundas otio, eorum merita mihi specialius enarrari patiar, modo id nullum Tibi fastidium pariat. De Parisinis Cognitoribus eorumque sententia nihil jam addo, cum plus satis ea de re impleverim has litteras; spero futurum, ut quam jam agnoscere coacti veram virium aestimationem saltem ex parte, tandem evidentia convicti veritatem plenarie admittere cogantur. Louvillius fuit utique ut vidisti inter Judices; Cum scriberet contra sententiam nostram in Comment. Trivult. vidisse nondum potuit meam dissertationem; sed quid nunc ea visa scripturus sit aut dicturus luFile icon keinbild.gifbens intelligerem: Fontenellius Academiae a secretis procul dubio intercessit judicio; sequitur Cartesium, sed non coeco ductu: hunc virum semper mihi amicissimum deprehendi, puto eum non ita Cartesianismo addictum quin desciscere possit ubi veritas id suadet. Ex qua Lege adjudicaverint praemium ex narratione mea edidicisti, ut et qualem sortem adhuc expectet mea Dissertatio; vides ab eventu pendere num Parisienses eam aliquando publicae luci exponant num velint supprimere: quicquid fuerit, excudetur omnino aut Parisiis aut alibi. Tibi autem deliberandum relinquo num velis tam diu praestolari, an vero ut ad legendum transmittam unicum quod mihi restat apographum, sed ea conditione ut ocyssime remittas et nemini ejus copiam facias, multo minus describi permittas aut cures: posset enim nocere si quid ante tempus ea de re emanaret. Vale Vir Excellentissime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. 1. Julij 1724.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. Im Manuskript steht "perspecuas".
  4. Jean Dortous de Mairan an Johann I Bernoulli 1724 04 26 (Ms UB Basel L I a 661, Nr.8{*})
  5. Mémoires de Trevoux.
  6. [Text folgt]
  7. Leibniz, Gottfried Wilhelm, De Solutionibus problematis Catenarii vel Funicularis in Actis Junii A. 1691 aliisque a Dn. I. B. propositis, AE Septembris 1691, p. 438
  8. Corvey
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]
  12. [Text folgt]
  13. [Text folgt]
  14. [Text folgt]
  15. [Text folgt]
  16. Daniel Bernoulli
  17. [Text folgt]
  18. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz