Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1724.03.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1724.03.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote Brief an Chr. Wolff 1724 03 11



File icon keinbild.gif Pereximio atque Clarissimo Viro

Georgio Bernhardo Bülffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Varia sed incerta audiveram de Fato Wolfiano antequam binas Tuas novissimas accepissem:[1] Nunc vero ex utrisque Tuis certiora cognosco, sed certissima ex ipsius Viri Cel. ad Te datis litteris, quarum descriptionem ipso volente mecum communicare dignatus es,[2] pro qua re debitas ago gratias. In adjecta epistola ad Illum exarata[3] prolixe exposui mentem meam de mirabili quam subiit catastrophe: ne itaque opus habeam repetere, quae in hanc rem dixi, apertam mitto epistolam sub sigillo ut vocant volante, quam postquam legeris obserare eique transmittere poteris. Quae de methodis Newtonianis aliisque in Commercio Epistolico Anglorum[4] contentis disseris omnia sunt verissima et sententiae conformia quam dudum tuli: tantum sane abest ex iis probari posse Newtonum habuisse calculum fluxionum et fluentium ante calculum differentialium et integralium, ut potius contrarium ex ipso illo commercio doceri possit. Newtono cuncta peragebantur per series et per figurarum contemplationes, de algorithmo calculi alicujus infinitesimalis omnia silent: De fluxionum et fluentium calculo prima vice inceptum est agi in novissima editione operum Wallisianorum[5] quae plus quam decennio demum prodiit post divulgationem calculi differentialis, ad hoc cum nihil habeant Newtoniani quod respondeant, in furorem aguntur et pro responso dant convitia. Deinde anno hujus saeculi sexto edita est Optica Newtoni, cui adnexus est ejus tractatus de quadratura Curvarum[6] antea nunquam visus, ubi aliquid de calculo fluxionum conspicitur quas punctis inscriptis loco litterae notare solet: In exordio hujus tractatus persuadere quidem conatur Newtonus, se jam annis 1665 et 1666 in hanc methodum fluxionum incidisse; sed si dixisse sufficit facile erit quilibet plagiario quodlibet sibi arrogare et pro primo Inventore haberi. Volunt interim Angli, ut haec caeca fide credamus, secus File icon keinbild.gif nos injuriis obruunt. Mirum profecto quod in toto Principiorum Philos. Opere,[7] ubi tam multiplicem occasionem habuisset fluxionum calculum utiliter adhibendi, ne vestigium quidem litterarum punctatarum compareat, sed omnia per series peragantur aut ex ipsis figurarum diagrammatibus deriventur. Postquam Tibi miseram nuper fasciculum schedarum, inter libros meos forte fortuna inveni exemplar hujus tractatus Newtoniani Parisiis impressi,[8] quod si nullum adhuc habeas, id prima occasione Tibi mittam. Quid Galli sint judicaturi de specimine meo circa communicationem motus[9] dies docebit; sententia pronunciabitur in prima post pascha sessione: nescio quid ominari liceat; scribitur mihi ex Gallia, neminem Academicorum Parisiensium hactenus adstipulari Leibnitianae aestimationi virium; verum ea vis inesse videtur novis meis demonstrationibus, ut Judices nisi praejudiciis omnino sint occoecati, non possint non veritati cedere evidentia convicti: Aequitatem atque justitiam non desidero in Gallis, sed fixam et sufficientem attentionem, hanc si adhibuerint spero me aliquos ex illis proselytos facturum; aliter sentio de Anglis, quibus si non deest perspicacia ad percipiendam veritatem, deest tamen candor ad eam agnoscendam, namque Leibnitius eam primus detexit. Quid Keillius deblateraverit amplius haud curo; dum desiit vivere, desiit etiam calumniari. S'Gravesandus utique accessit partibus Leibnitii, etsi alias mordicus adhaereat Philosophiae Newtonianae: scripsit libellum de vera aestimatione virium, in quo affert experimenta eum confirmantia sed jam antea à Poleno Italo prolata:[10] interim non audio ejus libellum aliquid efficaciae habuisse apud Anglos, inprimis Clarkium, qui Leibnitium hac super re tam scoptice tractaverat. Ascensus gravium in Cycloide spectatus, quo fieri potest ut sit semper isochronus, est sane argumentum validissimum ad hominem, contra eos valiturum qui temporis diversitatem cavillantur; eoque argumento et ego in transitu usus fui in mea dissertatione; sed alia adduxi rem absolute et a priori probantia quae acerrimo Tuo judicio submittam siquidem aliquando luce publica digna videbuntur.

De mobili perpetuo Orfyreano prolixe olim egi cum Cel. Wolfio;[11] dubitavi semper et etiamnum dubito, an tale sit quod requiritur, nempe pure artificiale, ubi natura nihil contribuit nisi quod leges mechanicae exigunt. De Sereniss. Landgravii testimonio non dubito, File icon keinbild.gif est quippe mihi etiam exemplum typis excusum ante aliquot annos a Cel. Wolfio communicatum,[12] adeo ut doleam me causam fuisse laboris inutiliter insumti ad describendum: sed unum est quod mihi dubium excitat, annon ipse Princeps forte fuerit deceptus etiam si internam machinam inspexerit, sumendo nempe aliquid pro causa motus quod causa non est, et non attendendo ad rem aliquam in aliquo angulo absconditam, ex. gr. elastrum, pondus, sacoma, aliudve quod verum esset principium motus, sed motus tantum ad tempus 5, 6, vel plurium mensium durantis, adinstar alicujus horologii vel automati. Dicis Sereniss. Hassiae Principem non esse Mechanicae ignarum, ut eo quoque nomine pondus testimonio accedat; hoc quidem scio, sed id quoque constat, Principes non semper esse sollicitae circumspectionis et curae patientes quae requiritur ad omnes circumstantias examinandas. Quicquid sit vel non sit, miror Principem non redemisse inventum numerata pecuniae summa quam Orfyraeus pro eo postulat; nam cum agitur de publica commoditate promovenda, bonus Princeps nullis sumtibus parcere debet, quando praesertim hoc fieri potest sine notabili aerarii sui dispendio; ast quam parvam ejus portiunculam faciunt 100000 thaleri! Sit vero haec summa nimis magna, quam qua carere possit Princeps: Cur Inventor non migrat in Galliam cum machina sua, ubi certo certius arcanum suum vendere posset majori quam petit pretio? fortassis quia non audet severiori examini se committere. Ad me quod attinet, ego sic statuo, leges mechanicas non magis fallere posse quam Geometricas; apud me vero lex est certissima mechanices, in omni motu mechanico machinae alicujus pure artificialis centrum commune gravitatis partium in motu existentium debere continue descendere; hanc itaque legem in machina Orfyreana violari si quis mihi per humanum testimonium probare contendit, nae! is aeque facile mihi persuadebit fieri posse ut tres anguli in triangulo rectilineo non sint aequales duobus rectis. Quod superest Vale Vir Nobilissime et me ut soles amare perge.

Dabam Basileae a. d. 11. Martij 1724.

File icon keinbild.gif[13] Viro Celeberrimo

atque de Mathesi ut et universa Philosophia

Meritissimo Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Nescius ubinam terrarum degeres, ad Tuas litteras anno superiori ad me datas respondere non potui. Nunc vero per Cl. Bulfingerum certior factus quod Academia Marpurgensis Te possideat, responsionis munere defungor: Ergone tandem ex persecutionis procella salvus appulisti in portum securitatis? Utrum vices Tuas doleam, aut potius Tibi gratuler, ambiguus haereo. Pati persecutionem ab imperitis hominibus qui nocendi potentiam habent nae id honorificum est, non ignominiosum, quod vero ad fortunam attinet, lautiorem puto Tibi factam esse in hac qua nunc es statione quam quae Tibi fuerat Halae. Mutasti tantum habitationis locum, deteriorem cum meliori, in utroque peregrinus non deseruisti Patriam; boni Viri ubique est Patria; sed quod Caput rei est, agis nunc sub Principe Clementissimo, qui litteras et artes fovet, scientiasque omnifarias quas Ipse probe intelligit, promovet. O quam feliciter Tibi res cecidit, macte igitur animo Vir Celeb. et sperne inimicorum Tuorum insultus; jam es evectus supra invidiam; certe invidebunt Tibi malevoli sed amplius non nocebunt; Boni contra Te amabunt et de persecutione Triumphanti Tibi applaudent, quos inter me File icon keinbild.gif numeres, qui Te mihi viciniorem redditum impense laetor. Si quae perpessus es, mala sunt quae tamen conditionem tuam in melius converterunt, atque si solamen est habere malorum socios, habes sane socium in me ipso, qui cum adhuc in Batavis agerem violentissimas sustinui vexationes a quibusdam Theologis Groninganis mihi intentatas, nulla fuit haereseos species, quam mihi non imputaverint; eram illis Socinianus, Beckerianus, Spinosista, et quid non? imo novarum haeresium Autor, neque profecto per eos stetit, quin sub comminatione laquei stationem deserere cogerer, quod etiam factum fuisset, nisi prudentissimus Magistratus persecutorum meorum aliorumque, qui cum iis faciebant imperitorum hominum iniquitatem ac perniciosum propositum perspiciens eorum conatus potenter repressisset, ac ne mihi in posterum molesti essent publico Senatus consulto cavisset, addito insuper ad salarium meum insigni augmento, quo patefaceret se me tanto pluris aestimare quanto me magis oderint turbulenti bonorum studiorum osores. Qua in re sors mea exitum habuit diversum ab eo, qui Tibi Vir. Cl. contigit, summo nempe Magistratu partes meas tuente, Rege vero sub quo vixisti adversariis Tuis aures praebente.

Transmisit Cl. Bulfingerus apographum litterarum Tuarum ad se scriptarum, ex quo varias didici fati Tui circumstantias, antea mihi ignotas;[14] vix enim credideris, quam variae voces spargebantur, etiam in novellis nostris publicis, ut fere nescirem quid File icon keinbild.gif credendum esset. Accepi inter alia relationem aliquam manuscriptam, in qua asseveratur Regem Borussiae eo maxime fuisse offensum, quod in alicujus Libri a Te editi dedicatione ad Moscorum Monarcham hujus liberalitatem et munificentiam in Musas extollens de alio principe dixeris, eum solos suos longos milites in pretio habere, literatos vero et eruditos vilipendere; e quo parallelismo haud obscure patuerit, quis iste sit Princeps alius, quem intenderis. Si tale quid Tibi excidisset, quod non est verisimile, mirum non esset, fieri potuisse ut Antagonistae Tui qui omnem supplantandi occasionem arripiunt Regis iram in Te inflammaverint, qui, ceu apparet, Tibi antea fuerat faventissimus, usque adeo ut quemadmodum ex anterioribus Tuis colligo severitatem Regiam interposuerit ad coercendam inimicorum Tuorum libidinem.

Tomum experimentorum tertium et Physicam, cum schedis variis adjectis, quae omnia dono misisti,[15] recte accepi agoque gratias quas possum maximas. Non sine indignatione vehementi percipere potui ingratissimi Straehleri Tui quondam Discipuli rabiem contra Te exercitam; exarsit mihi bilis eo magis quod memoriam refricabat de simili quodam ingratissimo cuculo, qui per aliquot annos institutione mea gratuita usus tandem ad castra adversariorum meorum transiit, tum et calumniarum plaustra in me sparsit.

Quae memoras de vocatione russica, non minus splendida quam lucrifica, arguunt quidem magna Te gratia flagrare apud Russorum Caesarem. Variae autem sunt rationes ob quas nollem Tibi Auctor esse, ut eam acceptares; Etsi non dubitem quin Princeps alios praeterea viros doctos sit accersiturus, quorum opera et auxilio uti posses in dirigenda Academia scientiarum quam Petropoli condere meditatur, regionis certe longinFile icon keinbild.gifquitas et climatis asperitas nescio an Temperamento Tuo conveniret: nosti nihil mutabilius esse magnorum et a nemine dependentium Principum mente; quem hodie amant, cras neci tradunt; sed finge Te nunquam Principis gratia excisurum; quid si brevi vitam cum morte commutaret, siquidem ut audio dubia et haud firma utatur valetudine certus ne esses fore, ut successor eadem propensione in scientias feratur? contrarium saepe contingit, habemus triste exemplum quod Tibi est notissimum. Quicquid vero considerem, non video quid ad hoc consilii permovere Te debeat; in hac qua nunc es statione omnibus abundas sive spectes dignitatem sive emolumentum; nihil fortunae Tuae deest, amaris a principe et a subjectis, quid plura desideras? Ego sane si quisquam ansam haberem anhelandi mutationem, sum enim in Patria ubi propheta nihil valet, destitutus fautoribus, ubi scientiae et scientiarum Cultores vilipenduntur imo odio habentur, adde et ubi exiguo fruimur salario quo vix per trimestre in anno victitare possimus nisi nobis paterna suppeterent bona. Me hercle! nunquam ex Batavis in Patriam rediissem si parentum tum temporis adhuc viventium jussui non fuisset obtemperandum. Nescio, si ex animi sententia loqui debeam, quid essem facturus, si de novo aliqua honorifica invitatio ad exteros mihi obtingeret; hoc saltim scio me Patriae meae pertaesum esse, plura dicere non licet.

Consilio inductus Tuo rogavi Cl. Bulffingerum, num vellet ad commercium epistolicum Anglorum distincte respondere, cum neminem noverim ad hoc muneris magis idoneum: ProFile icon keinbild.gifmisit sane se ea de re cogitaturum statim ac per alia negotia licuerit. Schedas quasdam et nonnulla documenta cum annotatis meis petenti transmisi:[16] Conquiram plura si plura desideraverit. Varignonius fuit Vir bonus et natura sua pacificus, coluit quantum in se fuit amicitiam cum omnibus, quibuscum agendum habebat. Newtonus ejus opera usus est ad corrigendam editionem Gallicam Optices suae,[17] quae Parisiis imprimebatur; hac de causa Newtonus correctori dono misit effigiem suam in tela pictam, et magnitudinis naturalis; falsum itaque est, quod amicus ille ex Gallia ad Te scripsit Varignonium Newtoni imaginem e collo suspensam gestasse; Talem enim imaginem portabilem Newtoni Varignonius non habuit; neque hic illius tam intimus fuit amicus, quin mihi longe fuerit intimior, et familiarior, utpote consuetudine mecum contracta per triginta et plures annos, sufficiens sane temporis spatium quo in me Germanorum antiquam fidem, et candorem cognosceret, ipse dum in literis ad me suis non semel conquestus est de intolerabili anglorum ambitione et astutia, inprimis abhorrens et detestans lites intempestivas quas Newtoniani tanta cum ferocia et inhumanitate Leibnitio suscitarunt. Haec cum ita se habeant, putasne Varignonium inter et Newtonum tam arctum amicitiae vinculum vigere potuisse? De Crosae commentario in analysin infinite parvorum[18] idem Tecum omnino sentio; videtur ipse non recte intellexisse quae illustrare voluit; difficiliora File icon keinbild.gif praeterit, in laevioribus haeret, et quod pejus est, in multis nectit turpes paralogismos. Vale et tranquillam transige vitam.

Dabam Basileae a. d. 11. Martij 1724.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. Es handelt sich um den Brief von Johann Bernoulli an Christian Wolff von 1724 03 11
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]
  12. [Text folgt]
  13. Der hier folgende Text des Briefes von Johann I Bernoulli an Christian Wolff vom 11. März 1724 ist eine Abschrift der Abfertigung, die Bilfinger an Wolff weitergeleitet hat. Der Entwurf Johann Bernoullis findet sich in Ms UB Basel L I a 671, Nr. 16.
  14. [Text folgt]
  15. [Text folgt]
  16. [Text folgt]
  17. [Text folgt]
  18. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz