Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1721.02.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1721.02.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Excell. atque Clarissimo

Georgio Bernhardo Bullfingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod ex silentio Tuo Vir Cl. subtimueram, id contigisse jam video; verebar scilicet ne forsan aegrotares, metum non vanum fuisse indicant nuperae Tuae litterae, ex quibus simul laetus intelligo Te a febre morosa in tantum restitutum ut ad negotia redire possis: ut pristinam perfectamque recuperes sanitatem Deum ex animo precor. Ago gratias pro transmissis iconis meae exemplis; recte dicis emendatos esse quosdam prioris typi errores, superesse tamen non correctos; si quod suspicaris corrigi non potuerunt, mallem totam iconem expunctam ac de novo a Caelatore aeri incisam fuisse; optarem si exempla nondum essent divulgata ut id operis etiamnum susciperetur, refunderem ipse sumtus si necesse esset: Pars dextra faciei melius successit quam sinistra; oculus sinister nimium distortus videtur,[1] caetera monui cum remitterem prioris typi correctionem, plura moniturus ubi audivero tempus adhuc esse. File icon keinbild.gif Obstrictum me sentio quod tantum laboris insumseris in describendam recensionem ex Bibliotheca Anglicana invectivae Taylorianae;[2] probe judicas filium meum qui nunc Venetiis agit[3] nondum eam vidisse cum conscriberet quae in Actis Lips. anni superioris edita ab eo conspiciuntur.[4] Velim autem Te scire, ab eo tempore ad me missam esse Parisiis ipsam Taylori Apologiam vel potius Libellum famosum:[5] vix me a risu continui cum omnes ineptias perlegerem, tantum autem abest ut irascar, ut potius laeter, videns ridiculas illas declamationes aliunde non venire quam ex invidia, certo indicio non adeo in me debacchaturum Taylorum ejusque Socios nisi partam meam existimationem, prae qua eminere non valeant, vererentur. Lepidum est, quod animadvertisti, Compilatorem Bibliothecae[6] invenire non potuisse aliud exemplum Plagiarii tumultuantis contra eum cui surripuit quam in Drydenio Anglo, hic certe vivus est typus Taylori, Keillii, aliorumque Anglorum usque adeo contra nos vociferantium, quos tamen inventis suis tam impudenter spoliant. Verum enim vero infra dignitatem meam existimo, eo me demittere ut proprio meo nomine ad File icon keinbild.gif vociferationes istas respondeam: quare ille qui descripsit vitam meam germanice, jam in parato habet mei Defensionem suo nomine edendam;[7] vellem mihi significares, an occasionem habeas illam quantocyus Lipsiam mittendi ut Actis inseratur, quo casu illam ad Te proxime transmitterem, quam legere et ubi opus fuerit corrigere aut aliquid addere Tibi integrum erit. Illud inprimis curae habuimus ut omnia per documenta authentica probaremus adductis eum in finem ex variis variorum Epistolis fragmentis; imitati hac in re Anglorum consuetudinem, quos forsan nosti nuper iterum in lucem protrusisse volumina duo Epistolarum inter Leibnitium, Newtonum, Clarkium, aliosque permutatarum edente aliquo Gallo cujus nomen Des-maizeau qui in Anglia degens Anglorum pane vescitur, eorum proin cantilenam cantat.[8] Percepi novissime Keillium aliam contra me invectivam publicasse Tayloriana multo atrociorem, quam nondum vidi.[9] Vides me martyris instar tormentis affici, sed solaminis loco est, quod Te et quicquid est honestorum Virorum nostra intelligentium habeam mihi faventes. Vale Vir Exc. ac quod soles mihi favere perge.

Dabam Bas. a. d. XIX. Febr. MDCCXXI.


Fussnoten

  1. Auch auf anderen Porträts von Johann I Bernoulli ist eine leichte Fehlstellung seines linken Auges zu bemerken.
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Johannes Burckhardt weist in seiner Epistola ad Virum Clarissimum Broock Taylor, in: AE Maji 1721, p. 195 darauf hin, dass Taylors Apologia nicht nur in den Phil. Trans., sondern auch als Separatdruck erschienen ist.
  6. Seit 1719 wirkte A. B. D. M. T. an Stelle von M[onsieur] D[e] L[a] R[oque].
  7. Johannes Burckhardt, Epistola ad Virum Clarissimum Broock Taylor, in: AE Maji 1721, pp. 195-228 Da die Defensio von Burckard stammt, ist offensichtlich B. auch der Verfasser der bereits in den vorhergehenden Briefen erwähnten deutschen Biographie von Johann I Bernoulli. ???
  8. [Des Maizeaux] Recueil de diverses pièces, sur la philosophie, le religion naturelle, l'histoire, les mathématiques, etc.: par Mrs. Leibniz, Clarke, Newton, et autres autheurs célèbres, 2 vol., Amsterdam, 1720
  9. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz