Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1720.02.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Tübingen
Datum 1720.02.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.3*
Fussnote Mit Siegel. Erstes Blatt links eingefaltet



File icon.gif Vir Magnifice.

Exhibitae mihi sunt hesterno die Litterae, quas prid. Cal. februarii ad me dederas: neque dubium est, quin, si vultus Tui Iconem placeat in Litteris mihi transmittere, illae justo tempore ad me perveniant. Non miror, displicuisse Tibi, Vir Maxime, tabulas Tomo IV Bibliothecae insertas, quas rudiori Minerva factas esse certum est, partim quod non semper optima exempla habuerint sculptores isti, partim quod eo tempore, cum singulis Tomis plures ejusmodi tabulae insererentur, Bibliopolae in erogandis sumtibus difficultas, eas jusserit minoribus impensis curari. Nunc ubi singulis Tomis unica praefigitur, Menzelio Lipsiensi Auctore, crediderim istam et File icon.gif elegantius expressum iri, et curatius secundum Exemplar; cuius quidem rei curandae caussa et amicos meos et Bibliopolam monebo, ut ne quid committant indignum Tua humanitate, et suo officio, speciatim vero, ut exemplum aliquod ante ad me transmittant, quam reliqua excudi patiantur, ut si quid erratum sit, id Te monitore possit corrigi, quod ipsum jam primis suis ad me Litteris se facturos esse sponte promiserunt, eandemque ob rem petierunt, ut quam id fieri possit proxime ad ipsos aliqua imago deferatur, ne vel artifex festinare cogatur, vel ipsi temporis angustia excludantur a praecedanea Tecum communicatione alicuius exempli.

File icon.gif Cetera, quae ad vitae Tuae breve compendium pertinent, ea perscripsi nuperrimis literis, quas exeunte Januario datas hactenus accepisti, vel ante has ipsas accipies. Duas autem tabulas, Leibnitium atque Wolfium referentes in eum finem hic addo, ut quae Tibi probentur, quae minus, monere possis; confido enim, Halenses meo[s] nihil omissuros, quo Tibi studium suum approbare possint. Vale, Vir Maxime, et fave

Tui Nominis atque Meritorum, ante omnes alios Cultori perpetuo, M. Georg Bernh. Bülffingero.

Dab. Tubingae d. 3. febr. 1720.

File icon.gif A Monsieur,

Monsieur, Bernoulli,

grand Mathematicien, et membre des

Societés Royales de Paris, de Lon-

dres et de Berlin etc.

à Bâle.


Zurück zur gesamten Korrespondenz