Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1720.01.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1720.01.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Clarissimo atque Doctissimo

M. Georgio Bernhardo Bülfingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quas ad me scripsisti Vir Clarissime litteras humanissimas recte accepi, atque ex illis intellexi magna cum voluptate prolixum Tuum in me animum juxta desiderium Cl. Cl. Editorum novae Bibliothecae, qui hujus Diarii Tomo alicui praefigere percuperent mei Imaginem.[1] Ego quidem hucusque nondum id honoris ambivi, ut Orbi erudito de vultu innotescerem, satius esse ratus si me subinde cerneret ac cognosceret ex ingenioli mei foetibus: Ne tamen me prorsus ad gloriae oblatae stimulum torpere vel stupere censeas, ecce patiar libenter ut aeri incidar, quocirca mittam Tibi faciei meae delineationem ad Viros illos doctissimos porro mittendam, modo inveniam hic idoneum et peritum File icon keinbild.gif Pictorem qui id operis justo pretio in se suscipere velit, nollem enim nimium hanc in rem erogare, multo minus ab imperita manu pingi. Nondum deliberavi utrum consultum sit ut vitae meae compendium Vobis largiar; vereor enim ne quaedam circumstantiae ingrederentur non omnibus et singulis aeque arrisurae, saltem si scapha scapha vocanda esset: Eae vero si omitterentur, pars potior periret unde mihi decus aliquod sperandum fuisset: interim ea de re amplius cogitabo; filius meus[2] qui peregre abest calamum mihi suum commodare non potest; dispiciam de alio.

Quae de theorematis nuper a me editis memoras,[3] credere faciunt, quod lapsus vel calami vel calculi irrepserit, aut forte quod casus de quibus dubitas Vir Clarissime non sint comprehendendi; nam si ad quadraturam absolutam hyperbolae deducerent, illi haud dubie ex quantitatibus integrabilibus excipiendi forent. Haec autem in praesentiarum animo non obversantur aliis negotiis distractissimo; interim alio tempore ubi vacaverit haec theoremata ruminabor, eorumque deFile icon keinbild.gifmonstrationes si denuo succurrerint Tecum communicabo. Vale Vir Doctissime et mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. VI. Jan. MDCCXX.

File icon keinbild.gif

A Monsieur

Monsieur George Bern-

hard Bülfinguer Maitre

és Arts etc.

à

Tubingue


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz