Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1719.12.27)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Tübingen
Datum 1719.12.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.1*
Fussnote G.B. Bülffingeri brevis Commentatio in Theoremata octo Bernoulliana, quibus calculus integralis promovetur, exhibita in Actis A. 1719 m. Jun. p.269 (Gedruckt in AE Octobris 1720, pp.467-471)



File icon.gif Vir Magnifice,

et

Mathematicorum facile Princeps.

Si mireris, Vir Magnifice, hominem penitus ignobilem inscribere Tibi Litteras, memineris Tua in rem Litterariam Merita penetrare etiam ad ignotos, et Tyronum quoque hoc studium esse, ut Tuam gloriam latius divulgent. Exemplum eius rei hoc erit, quod nudius tertius mihi Hala Magdeburgica nuntiatum sit, Editores Diarii Germanici, quod novam Bibliothecam[1] vocant, in forma 8. cudi solitam, percupere, ut Tui aliquam umbram nancisci possint, ab artifice Lipsiensi postea aere exprimendam, et novo eius Diarii Tomo, quem propediem incoabunt, praemittendam. Existimarunt illi, quantumvis ipsorum File icon.gif preces per ignotum et nullis in rem litterariam meritis insignem hominem Tibi exponantur, Tuam tamen Magnificentiam non facile dedignaturam esse societatem Summi Leibnitii, doctissimique Wolfii, quos utrosque aliis eius collectionis suae partibus aere expressos praefixerunt. Rogant autem, qua possunt et modestia et flagitandi vi, velis Litterato Orbi eam felicitatem non denegare, ut Tanti Viri Imaginem venerabundus posthac contemplari, atque etiam hoc monitore meritorum Tuorum subinde meminisse possit. Deinde et hoc vehementer contendunt, ut aliquod vitae Tuae Compendium liceat eidem Tomo inserere, atque id ipsum vel Te, vel Doctissimo Filio Autore conceptum per me ipsis, quam id fieri potest, proxime, una cum Tui Imagine, transmittatur, inserendum libello sine mentione Autoris. Facies, Vir dudum Maxime, quod Tua statuet prudentia, et voluntatem Tuam, si id ita visum File icon.gif fuerit, per Auditorem aliquem Tuum vel tribus mihi significari benevole curabis. Expectant enim Halenses mei responsum cum multa animi sollicitudine, ne quam editioni eius libelli moram interponere teneantur. Imaginem, si quam pingi cures, jubebis fieri in forma minori, qualis illa est, quae Magistrum meum, C. Wolfium, exhibet in Elementis ipsius Germanicis.[2] Ego autem faxo, ut, postquam Lipsiensis artifex illam imitatus fuerit, non sine multiplici gratiarum actione redeat Basileam. Quodsi autem in alieno hoc negotio voti me damnatem feceris, ausim et meo nomine aliquid ex Tua Magnificentia petere, quod vel tribus verbis expedire possis. Redii ego ex brevi itinere Literario Tubingam ante mensem et quod excurrit, atque specimen Tyrocinii mei per Annum sub Doctiss. Wolfio positi[3] editurus incidi in octo illa Theoremata, quae in Actis Lips. huius Anni m. Jun. cum Eruditis communicasti.[4] File icon.gif Expertus itaque vires qualescunque meas, demonstravi 4 ultima, artificiis iisdem usus, quae Tu olim Eruditos docuisti. In 4 prioribus sunt duo casus, quos assequi hucusque non licuit, et de quibus ideo ex Tua Magnificentia quaerere constitui, an omnino illos comprehensos velit, quoniam si et hosce casus sine Logarithmis dare liceat, Quadraturam Hyperbolae absolutam esse putem. Sunt autem hi casus, in Theor. I et II positis numero fracto negativo, et vel integro affirmativo: in Theor. III et IV positis fracto affirmativo, et vel integro affirmativo, ubi quaeritur, an, quod ex verbis Tuis colligo, Algebraica dari Quadratura possit absque Logarithmo? Id si vel per tertium exponere non gravaberis, facies rem Te communi Mathematicorum Magistro dignissimam, et mihi tyroni gratissimam. Vale, Vir ante omnes maxime, et si ita visum fuerit, immaturis meis conatibus ignosce primum, deinceps fave.

Dabam Tubingae d. 27. Dec. 1719.

Tuae Magnificentiae, Tuorumque Meritorum Cultor ex omnibus humillimus M. Georg Bernhard Bülffinger.



Fussnoten

  1. Neue Bibliothec oder Nachricht und Urtheile von neuen Büchern und allerhand zur Gelehrsamkeit dienenden Sachen, Ein und Neuntzigstes Stück, Franckf. und Leipzig (Rengerische Buchhandlung), 1720
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz