Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1718.09.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1718.09.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.11
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Litterae Tuae decimo Maij jam scriptae,[1] non nisi hoc ipso demum die mihi sunt traditae cum curiosa dissertatione Germanica Entdeckung der wahren Uhrsach etc.[2]. Gratias ago debitas pro munere hoc jucundissimo. Perlegam enim cum voluptate meditationes Tuas, et quae fecisti inventa circa germinationem frumenti et plantarum. Ad Cl. Scheuchzerum eadem hac hora perferendum tradidi Tabellario fasciculum ipsi destinatum. Accepi quoque eadem latione Acta Lipsiensia usque ad mensem Septembr. inclusive; nondum vacavit omnia perlustrare. Vidi in Mense Junio filii mei Schediasma de trajectoriis[3]; quam in eam rem impendisti operam emolliendo quasdam dictiones, quas Cl. Hermannum offendere posse judicabas, laudo proboque, imo et me Tibi devinctum sentio, nollem enim aliquid sive a me sive a meis fieri aut dici, quod amicitiam mutuam etiam in minimis alterare posset. Sed et amori Tuo erga nos ambos tribuo, Vir Clarissime, quod studiose File icon.gif caveas, ne quid obrepat sinistri tendentis ad dissensionem aliquam. Interim judicio Tuo relinquo an non quod inseruit Hermannus Actorum Januario (quem nuper mihi commodaverat aliquis Amicus) de Isoperimetris[4], justam indignandi causam praebere possit; ut enim nihil dicam de eo, quod schediasma meum[5] totum prius comparere pati debuisset, quam suum publicaret, siquidem prior ego fui qui miseram, et habuisti meum in potestate Tua, cum ille de suo edendo nequidem adhuc cogitaret; nosti proverbium, qui prior tempore, potior jure[6]; id vero nonnihil me pungit, quod in exordio quaedam insinuat, quae haud obscure indicant, ipsum quid de schediasmate meo vidisse (quod forte incogitanter perscripsisti) unde ansam sumsit me perstringendi, quamvis tecto nomine: potuisset in defensionem, quam non opportune arripit, solutionis prolixissimae a fratre quondam exhibitae,[7] omnes suos intendere nervos, hoc me neutiquam male haberet, modo silentio praeteriisset, quod in fine exordii jactabundus profert, se jam Patavii in methodum facilem et brevem solvendi problematis Isoperimetrarum incidisse et cum amicis nonnullis communicasse, quo simul extenuare velle videtur methodum meam, quae revera suae similis est, quasi nempe dicere vellet, methodum istam, quam ego tam festinanter in lucem deproperaverim, sibi jam dudum fuisse perspectam et cognitam, quam autem tanti non aestimaverit, ut File icon.gif in publicum ederet, neque unquam editurus fuisset, nisi ab Amico, (credo a Te) rogatus: fateberis, spero, ipsius verba, prout sunt concepta, hujusmodi thrasonismum redolere, sed quam facile, quaeso, est dicere, se jam ante multos annos istam methodum facilem et brevem possedisse et cum amicis nonnullis communicasse? Interim sciat bonus noster Hermannus, qui jam saepius vitula nostra aravit, me quod hic dicit non credere, nisi mihi producat veritatis testimonia ab illis, ad quos provocat, Amicis nonnullis, sed fide dignis, quod non immerito addo, nosti enim quod inter Italos, apud quos degit, facile deprehendas quam plurimos, qui in alicujus gratiam fallere fidem et pejus agere vili pretio se conduci patiuntur. Quae Clarkius contra aestimationem virium Leibnitianam objicit, vidi in fasciculo litterarum inter ipsum et Leibnitium commutatarum,[8] sed misera sunt omnia et a Papino aliisque ut bene notas jam olim prolata; sed vellem videre, quid Clarkius contra meam Demonstrationem moveret, quam dignatus es inserere Curs. Math. Tom. 1[9]. Sed non videtur Clarkius in Geometricis satis exercitatus, ut de rigore Geometrico judicare possit. Majoris erit momenti, quod a Varignonio contra Phoronomiam Hermanni[10] objicitur;[11] ego pariter non pauca in eam annotavi, sed in tempus commodius reservabo. Cum Tibi Physica arrideant et tam pulchre succedant, testibus variis, quae jam edidisti speciminibus ingeniosis, rem facis laude dignissimam, si talia, quae incepisti, non excolere tantum, sed alia quoque eruere et in utilitatem publicam convertere pergas. Quae de Gemmarum in internodiis excretione in surculos habes, in memoriam mihi revocant, quae hac aestate legi apud Agricolam de multiplicatione arborum et fruticum[12], optarem ut inquireres, an omnia, quae ibi habet mira sane et jucunda rei veritati et experientiae sint consona, vereor ne somniis nos pascat Auctor potius quam fructibus; nam ne ipse quidem, quod ingenue fatetur, omnium File icon.gif quae nobis venditat, sufficientem habet experientiam. Nescio an Diarium Hagiense continuetur, audio enim ex Gallia societatem eorum qui in eo Diario compilando laborarunt, dissolutam esse, quodsi itaque schediasma Keilii[13] in illo hactenus nondum comparuit, comparebit haud dubie in alio quodam Diario, quod forsan ad manus Tuas non perveniet, quo circa e re esse puto, ut scriptum Crusianum[14] a Te emendandum, si libuerit, et ad praesentem rerum statum accommodandum in Actis prodeat, ne Keilius de silentio nostro triumphet. Non quidem dubitavi Newtonum Keilio aliisque adversariis suppeditare arma, sed credere non potui Newtonum applaudere eorum rusticitati et inurbano nobiscum pugnandi modo. Raphsoni Historiam fluxionum[15] non vidi, neque proin legi epistolas Leibnitii et Newtoni ad Abb. de Conti scriptas, non certe eas legere foret ingratum, sed qui legendi copia dabitur? siquidem Bibliopolae nostri ejusmodi libros ad nos non perferunt. Vidi utique quae in Lexico Tuo de Rota Orfyraei annotasti.[16] Sed cum nec rotam viderim, nec ejus figuram aeri incisam, multo minus mihi innotescat ejus structura interna, malo cum Leibnitio ἐπέξειν et judicium meum suspendere, quam quid pronunciare de re mihi ignota; durum interim videtur dicere, motum perpetuum pure mechanicum et artificialem esse possibilem, obloquentibus licet rationibus ex principiis staticae petitis; quamdiu sane artifex Rotae artificium ejus non detegit, nobis semper fas erit suspicari ejus motum ab elastris quibusdam internis originem habere, nec obstat eum per aliquot menses non fuisse imminutum, vidi enim horologia et automata per integrum annum retentione non opus habentia, neque tamen a motu cessantia. Optandum esset ut Hassiae Landgrafius,[17] harum rerum Curiosissimus induceret Orfyraeum soluto ipsi praemio, quod desiderat, ut tandem rotam suam pandat, et in quo artificium consistat fideliter detegat, fortassis exclamare possemus, Parturiunt montes etc.[18] Ac nostra admiratio subito cessaret. Vale et Fave.

Dabam Basileae a. d. 1. Septemb: 1718.

P. S. Mitto hic tabellam quorundam erratorum typographicorum in nostris schediasmatibus repertorum et sensum turbantium;[19] rogo ut Lipsiam mittas Actis adjungendam.


Fussnoten

  1. Brief Wolffs an Johann Bernoulli von 1718.05.10.
  2. Wolff, Christian, Entdeckung der wahren Ursache von der wunderbaren Vermehrung des Getraydes, dadurch zugleich der Wachsthum der Bäume und Pflanzen überhaupt erläutert wird, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1718.
  3. Bernoulli, Nicolaus II, De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus poblematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A. 1716 inserta, in: AE Junii 1718, pp. 248-262.
  4. Hermann, Jacob, Methodus nova circa figuras isoperimetras (1718) (= Na. 024).
  5. Bernoulli, Johann I Op. CIII (lat. Fassung), De Solutionibus quae extant Problematum isoperimetricorum, ejusque nova eorundem problematum, aliorumque cognatorum citra calculum solvendorum methodus brevis plana & facilis; Continuatio Observationis Bernoullianae de solutionibus quae exstant Problematum Isoperimetricorum &c., in: AE Januarii 1718, pp. 15-31; AE Februarii 1718, pp. 74-88.
  6. Corpus juris canonici, Teil III, lib. VI, Regulae juris, 54. Das deutsche Analogon wäre: "Wer zuerst kommt, mahlt zuerst."
  7. Bernoulli, Jacob I Op. XCIII, Solutio propria problematis isoperimetrici, in: AE Junii 1700, pp. 261-266.
  8. Clarke, Samuel, A collection of papers, which passed between the late learned Mr. Leibnitz, and Dr. Clarke, in the years 1715 and 1716. Relating to the principles of natural philosophy and religion. With an appendix. To which are added, Letters to Dr. Clarke In the Years 1715 and 1716. Relating to the Principles of Natural Philosophy and Religion. With an Appendix. To which are added, Letters to Dr. Clarke concerning Liberty and Necessity; from a gentleman of the university of Cambridge: With the Doctor's Answers to them. Also Remarks upon a book, entituled, A philosophical enquiry concerning human liberty, London (J. Klapton) 1717.
  9. Der "Beweis" Johann Bernoullis zur "wahren Schätzung der lebendigen Kräfte" findet sich in: Wolff, Christian, Elementa matheseos universae, t. I, Hallae 1713, pp. 594-595. Wolff zitiert dort wörtlich aus Johann Bernoullis Brief von 1710.04.26.
  10. Hermann, Jacob, Phoronomia (1716) (= Na. 022).
  11. In seinem Brief an Johann Bernoulli von 1716.03.17 schrieb Varignon: "J'ay aussi trouvé de fort belles choses dans le livre de M. Herman ... Je lui aussi dit que j'aurois mieux aimé son livre par l'Analyse que par ses demonstrations linaires qui m'ont occupé beaucoup plus de tems que le calcul n'auroit fait." Eine spätere Äussrung Varignons zu Hermanns Phoronomia ist noch nachzuweisen.
  12. Agricola, Georg Andreas, Neu- und nie erhörter doch in der Natur und Vernunfft wohlgegründeter Versuch der Universal-Vermehrung aller Bäume, Stauden, und Blumen-Gewächse, das erste mahl theoretice als practice experimentiret, auch mit unterschiedenen raren Kupffern ausgezieret, Regenspurg 1716.
  13. Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keyll, Docteur en Medecine, et Professeur en Astronomie de l'Université d'Oxford, à Monsieur Jean Bernoulli Professeur en Mathematique de l'Université de Basle: Ecrite en Avril 1617 [sic!], in: Journal literaire de l'année 1719, tome dixième, Seconde partie, La Haye (T. Johnson) 1720, pp. 261-287.
  14. Crusius, Johann Heinrich, M. Jo. Henr. Crusii Responsio ad Cl. Viri Johannis Keil, Astronomiae Professoris Oxoniensis, Defensionem pro Nobilissimo Vro Js. Newtono in Diario Literario Hagiensi A. 1716 editam, in: AE Octobris 1718, pp. 454-466.
  15. Raphson, Joseph, The History of Fluxions, shewing in a compendious Manner the first Rise of, and various Improvements made in that incomparable Method, London (W. Pearson) 1715.
  16. Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, Leipzig 1716, , Spalte 1037-1043, Artikel Perpetuum mobile, die immerwährende Bewegung.
  17. Karl, (1654-1730), Landgraf von Hessen-Kassel.
  18. "Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus". Die Berge liegen in den Wehen, es wird eine lächerliche Maus geboren werden. (Horaz, Ars poetica 139).
  19. Diese Beilage ist nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz